[2]
CUIUS regni principio defuncto Eata episcopo, Iohannes uir sanctus
Hagustaldensis ecclesiae praesulatum suscepit; de quo plura uirtutum miracula,
qui eum familiariter nouerunt, dicere solent, et maxime uir reuerentissimus ac
ueracissimus Bercthun, diaconus quondam eius, nunc autem abbas monasterii, quod
uocatur Inderauuda, id est In silua Derorum; e quibus aliqua memoriae tradere
commodum duximus.
Est mansio
quaedam secretior, nemore raro et uallo circumdata, non longe ab Hagustaldensi
ecclesia, id est unius ferme miliarii et dimidii spatio interfluente Tino amne
separata, habens clymeterium sancti Michahelis archangeli, in qua uir Dei
saepius, ubi oportunitas adridebat temporis, et maxime in quadragesima, manere
cum paucis, atque orationibus ac lectioni quietus operam dare consueuerat.
Cumque tempore quodam, incipiente quadragesima, ibidem mansurus adueniret,
iussit suis quaerere pauperem aliquem maiore infirmitate uel inopia grauatum,
quem secum habere illis diebus ad faciendam elimosynam possent; sic enim semper
facere solebat.
Erat autem in
uilla non longe posita quidam adulescens mutus, episcopo notus, nam saepius
ante illum percipiendae elimosynae gratia uenire consueuerat, qui ne unum
quidem sermonem umquam profari poterat; sed et scabiem tantam ac furfures
habebat in capite, ut nil umquam capillorum ei in superiore parte capitis nasci
ualeret, tantum in circuitu horridi crines stare uidebantur. Hunc ergo adduci
praecipit episcopus, et ei in conseptis eiusdem mansionis paruum tugurium
fieri, in quo manens cotidianam ab eis stipem acciperet. Cumque una
quadragesimae esset impleta septimana, sequente dominica iussit ad se intrare
pauperem, ingresso linguam proferre ex ore, ac sibi ostendere iussit; et
adprehendens eum de mento, signum sanctae crucis linguae eius inpressit, quam
signatam reuocare in os, et loqui illum praecepit: ‘Dicito,’ inquiens, ‘aliquod
uerbum, dicito gae,’ quod est lingua Anglorum uerbum adfirmandi et
consentiendi, id est, etiam. Dixit ille statim, soluto uinculo linguae, quod
iussus erat. Addidit episcopus nomina litterarum: ‘Dicito A’; dixit ille A.
‘Dicito B’; dixit ille et hoc. Cumque singula litterarum nomina dicente
episcopo responderet, addidit et syllabas ac uerba dicenda illi proponere. Et
cum in omnibus consequenter responderet, praecepit eum sententias longiores
dicere, et fecit; neque ultra cessauit tota die illa et nocte sequente, quantum
uigilare potuit, ut ferunt, qui praesentes fuere, loqui aliquid, et arcana suae
cogitationis ac uoluntatis, quod numquam antea potuit, aliis ostendere; in
similitudinem illius diu claudi, qui curatus ab apostolis Petro et Iohanne,
exiliens stetit, et ambulabat; et intrauit cum illis in templum, ambulans, et
exiliens, et laudans Dominum; gaudens nimirum uti officio pedum, quo tanto erat
tempore destitutus. Cuius sanitati congaudens episcopus praecepit medico etiam
sanandae scabredini capitis eius curam adhibere.
Fecit, ut
iusserat, et iuuante benedictione ac precibus antistitis, nata est cum sanitate
cutis uenusta species capillorum, factusque est iuuenis limpidus uultu et
loquella promtus, capillis pulcherrime crispis, qui ante fuerat deformis,
pauper, et mutus. Sicque de percepta laetatus sospitate, offerente etiam ei
episcopo, ut in sua familia manendi locum acciperet, magis domum reuersus est.
|