[3]
NARRAUIT idem Bercthun et aliud de praefato antistite miraculum: quia cum
reuerentissimus uir Uilfrid post longum exilium in episcopatum esset
Hagustaldensis ecclesiae receptus, et idem Iohannes, defuncto Bosa uiro multae
sanctitatis et humilitatis, episcopus pro eo Eboraci substitutus, uenerit ipse
tempore quodam ad monasterium uirginum in loco, qui uocatur Uetadun, cui tunc
Heriburg abbatissa praefuit. ‘Ubi cum uenissemus,’ inquit, ‘et magno
uniuersorum gaudio suscepti essemus, indicauit nobis abbatissa, quia quaedam de
numero uirginum, quae erat filia ipsius carnalis, grauissimo langore teneretur;
quia flebotomata est nuper in brachio, et cum esset in studio, tacta est
infirmitate repentini doloris, quo mox increscente, magis grauatum est brachium
illud uulneratum, ac uersum in tumorem adeo, ut uix duabus manibus circumplecti
posset, ipsaque iacens in lecto prae nimietate doloris iam moritura uideretur.
Rogauit ergo episcopum abbatissa, ut intrare ad eam, ac benedicere illam dignaretur,
quia crederet eam ad benedictionem uel tactum illius mox melius habituram.
Interrogans autem ille, quando flebotomata esset puella, et ut cognouit, quia
in luna quarta, dixit: ‘Multum insipienter et indocte fecistis in luna IIII
flebotomando. Memini enim beatae memoriae Theodorum archiepiscopum dicere, quia
periculosa sit satis illius temporis flebotomia, quando et lumen lunae, et
reuma oceani in cremento est. Et quid ego possum puellae, si moritura est,
facere?’ At illa instantius obsecrans pro filia, quam oppido diligebat, nam et
abbatissam eam pro se facere disposuerat, tandem obtinuit, ut ad languentem
intraret. Intrauit ergo me secum adsumto ad uirginem, quae iacebat multo, ut
dixi, dolore constricta, et brachio in tantum grossescente, ut nihil prorsus in
cubito flexionis haberet; et adstans dixit orationem super illam, ac benedicens
egressus est. Cumque post haec hora conpetente
consideremus ad mensam, adueniens quidam clamauit me foras, et ait: ‘Postulat
Quoenburg’ (hoc enim erat nomen uirginis), ‘ut ocius regrediaris ad eam.’ Quod dum
facerem, repperi illam ingrediens uultu hilariorem, et uelut sospiti similem.
Et dum adsiderem illi, dixit: ‘Uis petamus bibere?’ At ego: ‘Uolo,’ inquam, ‘et
multum delector, si potes.’ Cumque oblato poculo biberemus ambo, coepit mihi
dicere, quia ‘ex quo episcopus oratione pro me et benedictione conpleta
egressus est, statim melius habere incipio; etsi necdum uires pristinas recepi,
dolor tamen omnis et de brachio, ubi ardentior inerat, et de toto meo corpore,
uelut ipso episcopo foras eum exportante, funditus ablatus est, tametsi tumor
adhuc brachii manere uidetur.’ Abeuntibus autem nobis inde, continuo fugatum
dolorem membrorum fuga quoque tumoris horrendi secuta est; et erepta morti ac
doloribus uirgo, laudes Domino Saluatori una cum ceteris, qui ibi erant, seruis
illius referebat.’
|