[4]
ALIUD quoque non multum huic dissimile miraculum de praefato antistite narrauit
idem abbas, dicens: ‘Uilla erat comitis cuiusdam, qui uocabatur Puch, non longe
a monasterio nostro, id est duum ferme milium spatio separata; cuius coniux XL
ferme diebus erat acerbissimo langore detenta, ita ut tribus septimanis non
posset de cubiculo, in quo iacebat, foras efferri. Contigit autem eo tempore
uirum Dei illo ad dedicandam ecclesiam ab eodem comite uocari. Cumque dedicata
esset ecclesia, rogauit comes eum ad prandendum in domum suam ingredi. Rennuit
episcopus dicens se ad monasterium, quod proxime erat, debere reuerti. At ille
obnixius precibus instans, uouit etiam se elimosynas pauperibus daturum,
dummodo ille dignaretur eo die domum suam ingrediens ieiunium soluere. Rogaui
et ego una cum illo, promittens etiam me elimosynas in alimoniam inopum dare,
dum ille domum comitis pransurus, ac benedictionem daturus intraret. Cumque hoc
tarde ac difficulter inpetraremus, intrauimus ad reficiendum. Miserat autem
episcopus mulieri, quae infirma iacebat, de aqua benedicta, quam in
dedicationem ecclesiae consecrauerat, per unum de his, qui mecum uenerant,
fratribus; praecipiens, ut gustandam illi daret, et, ubicumque maximum ei
dolorem inesse didicisset, de ipsa eam aqua lauaret. Quod ut factum est,
surrexit statim mulier sana, et non solum se infirmitate longa carere, sed et
perditas dudum uires recepisse sentiens, obtulit poculum episcopo ac nobis;
coeptumque ministerium nobis omnibus propinandi usque ad prandium conpletum non
omisit; imitata socrum beati Petri, quae cum febrium fuisset ardoribus
fatigata, ad tactum manus dominicae surrexit, et sanitate simul ac uirtute
recepta ministrabat eis.’
|