[6] NEQUE hoc praetereundum silentio,
quod famulus Christi Heribald in se ipso ab eo factum solet narrare miraculum,
qui tunc quidem in clero illius conuersatus, nunc monasterio, quod est iuxta
ostium Tini fluminis, abbatis iure praeest. ‘Uitam,’ inquit, ‘illius, quantum
hominibus aestimare fas est, quod praesens optime cognoui, per omnia episcopo
dignam esse conperi. Sed et cuius
meriti apud internum testem habitus sit, et in multis aliis, et in me ipso
maxime expertus sum; quippe quem ab ipso, ut ita dicam, mortis limite reuocans,
ad uiam uitae sua oratione ac benedictione reduxit. Nam cum primaeuo
adulescentiae tempore in clero illius degerem, legendi quidem canendique
studiis traditus, sed non adhuc animum perfecte a iuuenilibus cohibens
inlecebris, contigit die quadam nos iter agentes cum illo deuenisse in uiam
planam et amplam, aptamque cursui equorum; coeperuntque iuuenes, qui cum ipso
erant, maxime laici, postulare episcopum, ut cursu maiore equos suos inuicem
probare liceret. At ille primo negauit, otiosum dicens esse, quod desiderabant;
sed ad ultimum multorum unanima intentione deuictus: “Facite,” inquit, “si
uultis, ita tamen, ut Herebald ab illo se certamine funditus abstineat.” Porro
ipse diligentius obsecrans, ut et mihi certandi cum illis copia daretur,
(fidebam namque equo, quem mihi ipse optimum donauerat), nequaquam inpetrare
potui.
‘At cum
saepius huc atque illuc, spectante me et episcopo, concitatis in cursum equis
reuerterentur; et ipse lasciuo superatus animo non me potui cohibere, sed,
prohibente licet illo, ludentibus me miscui, et simul cursu equi contendere
coepi. Quod dum agerem, audiui illum post tergum mihi cum gemitu dicentem: “O
quam magnum uae facis mihi sic equitando!” Et ego audiens, nihilominus coeptis
institi uetitis. Nec mora, dum feruens equus quoddam itineris concauum
ualentiore impetu transiliret, lapsus decidi, et mox uelut emoriens sensum
penitus motumque omnem perdidi. Erat namque illo in loco lapis terrae aequalis
obtectus cespite tenui, neque ullus alter in tota illa campi planitie lapis
inueniri poterat; casuque euenit, uel potius diuina prouisione ad puniendam
inoboedientiae meae culpam, ut hunc capite ac manu, quam capiti ruens
subposueram, tangerem, atque infracto pollice capitis quoque iunctura
solueretur; et ego, ut dixi, simillimus mortuo fierem. Et quia moueri non
poteram, tetenderunt ibidem papilionem, in quo iacerem. Erat autem hora diei
circiter septima, a qua ad uesperam usque quietus et quasi mortuus permanens,
tunc paululum reuiuisco, ferorque domum a sociis, ac tacitus tota nocte
perduro. Uomebam autem sanguinem, eo quod et interanea essent ruendo conuulsa.
At episcopus grauissime de casu et interitu meo dolebat, eo quod me speciali
diligeret affectu; nec uoluit nocte illa iuxta morem cum clericis suis manere,
uerum solus in oratione persistens noctem ducebat peruigilem, pro mea, ut reor,
sospitate supernae pietati supplicans. Et mane primo ingressus ad me, ac dicta
super me oratione, uocauit me nomine meo, et quasi de somno graui excitatum
interrogauit, si nossem, quis esset, qui loqueretur ad me. At ego aperiens oculos aio: “Etiam; tu es antistes
meus amatus.” “Potes,” inquit, “uiuere?” Et ego: “Possum,” inquam, “per
orationes uestras, si uoluerit Dominus.”
‘Qui inponens
capiti meo manum, cum uerbis benedictionis, rediit ad orandum; et post pusillum
me reuisens, inuenit sedentem, et iam loqui ualentem; coepitque me interrogare,
diuino, ut mox patuit, admonitus instinctu, an me esse baptizatum absque
scrupulo nossem. Cui ego absque ulla me hoc dubietate scire respondi, quia
salutari fonte in remissionem peccatorum essem ablutus; et nomen presbyteri, a
quo me baptizatum noueram, dixi. At ille: “Si ab hoc,” inquit, “sacerdote
baptizatus es, non es perfecte baptizatus; noui namque eum, et quia cum esset
presbyter ordinatus, nullatenus propter ingenii tarditatem potuit cathecizandi
uel baptizandi ministerium discere, propter quod et ipse illum ab huius
praesumtione ministerii, quod regulariter inplere nequibat, omnimodis cessare
praecepi.” Quibus dictis eadem hora me cathecizare
ipse curauit; factumque est, ut, exsufflante illo in faciem meam, confestim me
melius habere sentirem. Uocauit autem medicum, et dissolutam mihi emicranii iuncturam
conponere atque alligare iussit. Tantumque mox accepta eius benedictione
conualui, ut in crastinum ascendens equum cum ipso iter in alium locum facerem;
nec multo post plene curatus uitali etiam unda perfusus sum.’
Mansit autem
in episcopatu annis XXXIII, et sic caelestia regna conscendens, sepultus est in
porticu sancti Petri in monasterio suo, quod dicitur In silua Derorum, anno ab
incarnatione dominica DCCo XXIo. Nam cum prae maiore senectute minus
episcopatui administrando sufficeret, ordinato in episcopatum Eboracensis
ecclesiae Uilfrido presbytero suo, secessit ad monasterium praefatum, ibique
uitam in Deo digna conuersatione conpleuit.
|