[8]
ANNO autem post hunc, quo Caedualla Romae defunctus est, proximo, id est DCXC
incarnationis dominicae, Theodorus beatae memoriae archiepiscopus, senex et
plenus dierum, id est annorum LXXXVIII, defunctus est; quem se numerum annorum
fuisse habiturum ipse iamdudum somni reuelatione edoctus, suis praedicere
solebat. Mansit autem in episcopatu annis XXII, sepultusque est in ecclesia
sancti Petri, in qua omnium episcoporum Doruuernensium sunt corpora deposita; de
quo una cum consortibus eiusdem sui gradus recte ac ueraciter dici potest, quia
‘corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum uiuet in generationes et
generationes.’ Ut enim breuiter dicam, tantum profectus spiritalis tempore
praesulatus illius Anglorum ecclesiae, quantum numquam antea potuere, ceperunt.
Cuius personam, uitam, aetatem, et obitum, epitaphium quoque monumenti ipsius
uersibus heroicis XXX et IIII palam ac lucide cunctis illo aduenientibus
pandit; quorum primi sunt hi:
Hic sacer in
tumba pausat cum corpore pracsul, Quem nunc Theodorum lingua Pelasga uocat.
Princeps
pontificum, felix summusque sacerdos Limpida discipulis dogmata disseruit.
Ultimi autem
hi:
Namque diem nonamdecimam
September habebat, Cum carnis claustra spiritus egreditur.
Alma nouae
scandens felix consortia uitae, Ciuibus angelicis iunctus in arce poli.
Successit
autem Theodoro in episcopatum Berctuald, qui erat abbas in monasterio, quod
iuxta ostium aquilonale fluminis Genladae positum, Racuulfe nuncupatur; uir et
ipse scientia scripturarum inbutus, sed et ecclesiasticis simul ac
monasterialibus disciplinis summe instructus, tametsi praedecessori suo minime
conparandus; qui electus est quidem in episcopatum anno dominicae incarnationis
DCXC secundo, die primo mensis Iulii, regnantibus in Cantia Uictredo et Suæbhardo;
ordinatus autem anno sequente tertio die Kalendarum Iuliarum dominica a Goduine
metropolitano episcopo Galliarum; et sedit in sede sua pridie Kalendarum
Septembrium dominica; qui inter multos, quos ordinauit antistites, etiam
Gebmundo Hrofensis ecclesiae praesule defuncto, Tobiam pro illo consecrauit,
uirum Latina, Greca, et Saxonica lingua atque eruditione multipliciter
instructum.
|