[9]
EO tempore uenerabilis et cum omni honorificentia nominandus famulus Christi et
sacerdos Ecgberct, quem in Hibernia insula peregrinam ducere uitam pro
adipiscenda in caelis patria retulimus, proposuit animo pluribus prodesse; id
est inito opere apostolico, uerbum Dei aliquibus earum, quae nondum audierant,
gentibus euangelizando committere; quarum in Germania plurimas nouerat esse
nationes, a quibus Angli uel Saxones, qui nunc Brittaniam incolunt, genus et
originem duxisse noscuntur; unde hactenus a uicina gente Brettonum corrupte
Garmani nuncupantur. Sunt autem Fresones, Rugini, Danai, Hunni, Antiqui
Saxones, Boructuari; sunt alii perplures hisdem in partibus populi paganis
adhuc ritibus seruientes, ad quos uenire praefatus Christi miles circumnauigata
Brittania disposuit, siquos forte ex illis ereptos Satanae ad Christum
transferre ualeret; uel, si hoc fieri non posset, Romam uenire ad uidenda atque
adoranda beatorum apostolorum ac martyrum Christi limina cogitauit.
Sed ne
aliquid horum perficeret, superna illa oracula simul et opera restiterunt.
Siquidem electis sociis strenuissimis et ad praedicandum uerbum idoneis, utpote
actione simul et eruditione praeclaris, praeparatis omnibus, quae nauigantibus
esse necessaria uidebantur, uenit die quadam mane primo ad eum unus de
fratribus, discipulus quondam in Brittania et minister Deo dilecti sacerdotis
Boisili (cum esset idem Boisil praepositus monasterii Mailrosensis sub abbate
Eata, ut supra narrauimus ,referens ei uisionem, quae sibi eadem nocte
apparuisset: ‘Cum expletis,’ inquiens, ‘hymnis matutinalibus in lectulo membra
posuissem, ac leuis mihi somnus obrepsisset, apparuit magister quondam meus, et
nutritor amantissimus Boisil, interrogauitque me, an eum cognoscere possem.
Aio: “Etiam; tu es enim Boisil.” At ille: “Ad hoc,” inquit, “ueni, ut responsum
Domini Saluatoris Ecgbercto adferam, quod te tamen referente oportet ad illum
uenire. Dic ergo illi, quia non ualet iter, quod proposuit, inplere; Dei enim
uoluntatis est, ut ad Columbae monasteria magis docenda pergat.”’ Erat autem Columba primus doctor fidei Christianae
transmontanis Pictis ad aquilonem, primusque fundator monasterii, quod in Hii
insula multis diu Scottorum Pictorumque populis uenerabile mansit. Qui uidelicet
Columba nunc a nonnullis conposito a cella et Columba nomine Columcelli
uocatur. Audiens autem uerba uisionis Ecgberct, praecepit fratri, qui
retulerat, ne cuiquam haec alteri referret, ne forte inlusoria esset uisio.
Ipse autem tacitus rem considerans, ueram esse timebat; nec tamen a praeparando
itinere, quo ad gentes docendas iret, cessare uolebat.
At post dies
paucos rursum uenit ad eum praefatus frater, dicens, quia et ea nocte sibi post
expletos matutinos Boisil per uisum apparuerit, dicens: ‘Quare tam neglegenter
ac tepide dixisti Ecgbercto, quae tibi dicenda praecepi? At nunc uade et dic
illi, quia, uelit nolit, debet ad monasteria Columbae uenire, quia aratra eorum
non recte incedunt; oportet autem eum ad rectum haec tramitem reuocare.’ Qui
haec audiens denuo praecepit fratri, ne haec cui patefaceret. Ipse uero,
tametsi certus est factus de uisione, nihilominus temtauit iter dispositum cum
fratribus memoratis incipere. Cumque iam naui inposuissent, quae tanti itineris
necessitas poscebat, atque oportunos aliquot dies uentos expectarent, facta est
nocte quadam tam saeua tempestas, quae perditis nonnulla ex parte his, quae in
naui erant, rebus, ipsam in latus iacentem inter undas relinqueret; saluata
sunt tamen omnia, quae erant Ecgbercti et sociorum eius. Tum ipse quasi
propheticum illud dicens, quia ‘propter me est tempestas haec,’ subtraxit se
illi profectioni, et remanere domi passus est.
At uero unus
de sociis eius, uocabulo Uictberct, cum esset et ipse contemtu mundi ac
doctrinae scientia insignis, (nam multos annos in Hibernia peregrinus
anchoreticam in magna perfectione uitam egerat), ascendit nauem, et Fresiam
perueniens, duobus annis continuis genti illi ac regi eius Rathbedo uerbum
salutis praedicabat, neque aliquem tanti laboris fructum apud barbaros inuenit
auditores. Tum reuersus ad dilectae locum peregrinationis, solito in silentio
uacare Domino coepit; et quoniam externis prodesse ad fidem non poterat, suis
amplius ex uirtutum exemplis prodesse curabat.
|