[10]
UT autem uidit uir Domini Ecgberct, quia nec ipse ad praedicandum gentibus
uenire permittebatur, retentus ob aliam sanctae ecclesiae utilitatem, de qua
oraculo fuerat praemonitus; nec Uictberct illas deueniens in partes quicquam
proficiebat, temtauit adhuc in opus uerbi mittere uiros sanctos et industrios,
in quibus eximius Uilbrord presbyteri gradu et merito praefulgebat. Qui cum
illo aduenissent, erant autem numero XII, diuertentes ad Pippinum ducem
Francorum, gratanter ab illo suscepti sunt; et quia nuper citeriorem Fresiam
expulso inde Rathbedo rege ceperat, illo eos ad praedicandum misit; ipse quoque
imperiali auctoritate iuuans, ne qui praedicantibus quicquam molestiae
inferret; multisque eos, qui fidem suscipere uellent, beneficiis adtollens;
unde factum est, opitulante gratia diuina, ut multos in breui ab idolatria ad
fidem conuerterent Christi.
Horum secuti
exempla duo quidam presbyteri de natione Anglorum, qui in Hibernia multo
tempore pro aeterna patria exulauerant, uenerunt ad prouinciam Antiquorum
Saxonum, si forte aliquos ibidem praedicando Christo adquirere possent. Erant
autem unius ambo, sicut deuotionis, sic etiam uocabuli; nam uterque eorum
appellabatur Heuuald; ea tamen distinctione, ut pro diuersa capillorum specie
unus Niger Heuuald, alter Albus Heuuald diceretur; quorum uterque pietate
religionis inbutus, sed Niger Heuuald magis sacrarum litterarum erat scientia
institutus. Qui uenientes in prouinciam intrauerunt hospitium cuiusdam uilici,
petieruntque ab eo, ut transmitterentur ad satrapam, qui super eum erat, eo quod
haberent aliquid legationis et causae utilis, quod deberent ad illum perferre.
Non enim habent regem idem Antiqui Saxones, sed satrapas plurimos suae genti
praepositos, qui ingruente belli articulo mittunt aequaliter sortes, et,
quemcumque sors ostenderit, hunc tempore belli ducem omnes sequuntur, huic
obtemperant; peracto autem bello, rursum aequalis potentiae omnes fiunt
satrapae. Suscepit ergo eos uilicus, et promittens se mittere eos ad satrapam,
qui super se erat, ut petebant, aliquot diebus secum retinuit.
Qui cum
cogniti essent a barbaris, quod essent alterius religionis, (nam et psalmis
semper atque orationibus uacabant, et cotidie sacrificium Deo uictimae
salutaris offerebant, habentes secum uascula sacra et tabulam altaris uice
dedicatam), suspecti sunt habiti, quia, si peruenirent ad satrapam, et
loquerentur cum illo, auerterent illum a diis suis, et ad nouam Christianae
fidei religionem transferrent, sicque paulatim omnis eorum prouincia ueterem
cogeretur noua mutare culturam. Itaque rapuerunt eos subito, et interemerunt;
Album quidem Heuualdum ueloci occisione gladii, Nigellum autem longo
suppliciorum cruciatu, et horrenda membrorum omnium discerptione; quos
interemtos in Rheno proiecerunt. Quod cum satrapa ille, quem uidere uolebant,
audisset, iratus est ualde, quod ad se uenire uolentes peregrini non
permitterentur; et mittens occidit uicanos illos omnes, uicumque incendio
consumsit. Passi sunt autem praefati sacerdotes et famuli Christi Vo. Nonarum
Octobrium die.
Nec martyrio
eorum caelestia defuere miracula. Nam cum peremta eorum corpora amni, ut
diximus, a paganis essent iniecta, contigit, ut haec contra impetum fluuii
decurrentis, per XL fere milia passuum, ad ea usque loca, ubi illorum erant
socii, transferrentur. Sed et radius lucis permaximus, atque ad caelum usque
altus, omni nocte supra locum fulgebat illum, ubicumque ea peruenisse
contingeret, et hoc etiam paganis, qui eos occiderant, intuentibus. Sed et unus
ex eis in uisione nocturna apparuit cuidam de sociis suis, cui nomen erat Tilmon,
uiro inlustri, et ad saeculum quoque nobili, qui de milite factus fuerat
monachus; indicans, quod eo loci corpora eorum posset inuenire, ubi lucem de
caelo terris radiasse conspiceret. Quod ita conpletum est. Inuenta namque eorum
corpora iuxta honorem martyribus condignum recondita sunt, et dies passionis
uel inuentionis eorum congrua illis in locis ueneratione celebratus. Denique
gloriosissimus dux Francorum Pippin, ubi haec conperiit, misit, et adducta ad
se eorum corpora condidit cum multa gloria in ecclesia Coloniae ciuitatis iuxta
Rhenum. Fertur autem, quia in loco, quo occisi sunt, fons ebullierit, qui in
eodem loco usque hodie copiosa fluenti sui dona profundat.
|