[11]
PRIMIS sane temporibus aduentus eorum in Fresiam, mox ut conperiit Uilbrord
datam sibi a principe licentiam ibidem praedicandi, accelerauit uenire Romam,
cuius sedi apostolicae tunc Sergius papa praeerat, ut cum eius licentia et
benedictione desideratum euangelizandi gentibus opus iniret; simul et reliquias
beatorum apostolorum ac martyrum Christi ab eo se sperans accipere, ut dum in
gente, cui praedicaret, destructis idolis ecclesias institueret, haberet in
promtu reliquias sanctorum, quas ibi introduceret; quibusque ibidem depositis,
consequenter in eorum honorem, quorum essent illae, singula quaeque loca
dedicaret. Sed et alia perplura, quae tanti operis negotium quaerebat, uel ibi
discere uel inde accipere cupiebat. In quibus omnibus cum sui uoti compos esset
effectus, ad praedicandum rediit.
Quo tempore
fratres, qui erant in Fresia uerbi ministerio mancipati, elegerunt ex suo
numero uirum modestum moribus, et mansuetum corde, Suidberctum, qui eis
ordinaretur antistes, quem Brittaniam destinatum ad petitionem eorum ordinauit
reuerentissimus Uilfrid episcopus, qui tum forte patria pulsus in Merciorum
regionibus exulabat. Non enim eo tempore habebat episcopum Cantia, defuncto
quidem Theodoro, sed necdum Berctualdo successore eius, qui trans mare
ordinandus ierat, ad sedem episcopatus sui reuerso.
Qui uidelicet
Suidberct accepto episcopatu, de Brittania regressus, non multo post ad gentem
Boructuarorum secessit, ac multos eorum praedicando ad uiam ueritatis perduxit.
Sed expugnatis non longo post tempore Boructuaris a gente Antiquorum Saxonum,
dispersi sunt quolibet hi, qui uerbum receperant; ipse antistes cum quibusdam
Pippinum petiit, qui interpellante Bliththrydae coniuge sua, dedit ei locum
mansionis in insula quadam Hreni, quae lingua eorum uocatur In litore; in qua
ipse, constructo monasterio, quod hactenus heredes possident eius, aliquandiu
continentissimam gessit uitam, ibique diem clausit ultimum.
Postquam uero
per annos aliquot in Fresia, qui aduenerant, docuerunt, misit Pippin fauente
omnium consensu uirum uenerabilem Uilbrordum Romam, cuius adhuc pontificatum
Sergius habebat, postulans. ut eidem Fresonum genti archiepiscopus ordinaretur.
Quod ita, ut petierat, inpletum est, anno ab incarnatione Domini DCXCVI.
Ordinatus est autem in ecclesia sanctae martyris Ceciliae, die natalis eius,
inposito sibi a papa memorato nomine Clementis; ac mox remissus ad sedem
episcopatus sui, id est post dies XIIII, ex quo in urbem uenerat.
Donauit autem
ei Pippin locum cathedrae episcopalis in castello suo inlustri, quod antiquo
gentium illarum uerbo Uiltaburg, id est Oppidum Uiltorum, lingua autem Gallica
Traiectum uocatur; in quo aedificata ecclesia, reuerentissimus pontifex longe
lateque uerbum fidei praedicans, multosque ab errore reuocans, plures per illas
regiones ecclesias, sed et monasteria nonnulla construxit. Nam non multo post
alios quoque illis in regionibus ipse constituit antistites ex eorum numero
fratrum, qui uel secum, uel post se illo ad praedicandum uenerant; ex quibus
aliquanti iam dormierunt in Domino. Ipse autem Uilbrord, cognomento Clemens,
adhuc superest, longa iam uenerabilis aetate, utpote tricesimum et sextum in
episcopatu habens annum, et post multiplices militiae caelestis agones ad
praemia remunerationis supernae tota mente suspirans.
|