[12]
HIS temporibus miraculum memorabile et antiquorum simile in Brittania factum
est. Namque ad excitationem uiuentium de morte animae, quidam aliquandiu
mortuus ad uitam resurrexit corporis, et multa memoratu digna, quae uiderat,
narrauit; e quibus hic aliqua breuiter perstringenda esse putaui. Erat ergo
pater familias in regione Nordanhymbrorum, quae uocatur Incuneningum,
religiosam cum domu sua gerens uitam; qui infirmitate corporis tactus, et hac
crescente per dies, ad extrema perductus, primo tempore noctis defunctus est;
sed diluculo reuiuiscens, ac repente residens, omnes, qui corpori flentes
adsederant, timore inmenso perculsos in fugam conuertit; uxor tantum, quae
amplius amabat, quamuis multum tremens et pauida, remansit. Quam ille
consolatus: ‘Noli,’ inquit, ‘timere, quia iam uere surrexi a morte, qua
tenebar, et apud homines sum iterum uiuere permissus; non tamen ea mihi, qua
ante consueram, conuersatione, sed multum dissimili ex hoc tempore uiuendum
est.’ Statimque surgens, abiit ad uillulae oratorium, et usque ad diem in
oratione persistens, mox omnem, quam possederat, substantiam in tres diuisit
portiones, e quibus unam coniugi, alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse
retentans, statim pauperibus distribuit. Nec multo post saeculi curis absolutus
ad monasterium Mailros, quod Tuidi fluminis circumflexu maxima ex parte
clauditur, peruenit; acceptaque tonsura, locum secretae mansionis, quam
praeuiderat abbas, intrauit; et ibi usque ad diem mortis in tanta mentis et
corporis contritione durauit, ut multa illum, quae alios laterent, uel horrenda
uel desideranda uidisse, etiamsi lingua sileret, uita loqueretur.
Narrabat
autem hoc modo, quod uiderat: ‘Lucidus,’ inquiens, ‘aspectu et clarus erat
indumento, qui me ducebat. Incedebamus autem tacentes, ut uidebatur mihi,
contra ortum solis solstitialem; cumque ambularemus, deuenimus ad uallem multae
latitudinis ac profunditatis, infinitae autem longitudinis; quae ad leuam nobis
sita, unum latus flammis feruentibus nimium terribile, alterum furenti grandine
ac frigore niuium omnia perflante atque uerrente non minus intolerabile
praeferebat. Utrumque autem erat animabus hominum plenum, quae uicissim huc
inde uidebantur quasi tempestatis impetu iactari. Cum enim uim feruoris inmensi
tolerare non possent, prosiliebant miserae in medium rigoris infesti; et cum
neque ibi quippiam requiei inuenire ualerent, resiliebant rursus urendae in
medium flammarum inextinguibilium. Cumque hac infelici uicissitudine longe
lateque, prout aspicere poteram, sine ulla quietis intercapedine innumerabilis
spirituum deformium multitudo torqueretur, cogitare coepi, quod hic fortasse
esset infernus, de cuius tormentis intolerabilibus narrari saepius audiui.
Respondit cogitationi meae ductor, qui me praecedebat: “Non hoc,” inquiens,
“suspiceris; non enim hic infernus est ille, quem putas.”
‘At cum me
hoc spectaculo tam horrendo perterritum paulatim in ulteriora produceret, uidi
subito ante nos obscurari incipere loca, et tenebris omnia repleri. Quas cum
intraremus, in tantum paulisper condensatae sunt, ut nihil praeter ipsas
aspicerem, excepta dumtaxat specie et ueste eius, qui me ducebat. Et cum
progrederemur ‘sola sub nocte per umbras,’ ecce subito apparent ante nos crebri
flammarum tetrarum globi, ascendentes quasi de puteo magno, rursumque
decidentes in eundem. Quo cum
perductus essem, repente ductor meus disparuit, ac me solum in medio tenebrarum
et horridae uisionis reliquit. At cum idem globi ignium sine intermissione modo
alta peterent, modo ima baratri repeterent, cerno omnia, quae ascendebant,
fastigia flammarum plena esse spiritibus hominum, qui instar fauillarum cum
fumo ascendentium, nunc ad sublimiora proicerentur, nunc retractis ignium
uaporibus relaberentur in profunda. Sed et fetor inconparabilis cum eisdem
uaporibus ebulliens omnia illa tenebrarum loca replebat. Et cum diutius ibi
pauidus consisterem, utpote incertus, quid agerem, quo uerterem gressum, qui me
finis maneret; audio subitum post terga sonitum inmanissimi fletus ac
miserrimi, simul et cachinnum crepitantem quasi uulgi indocti captis hostibus
insultantis. Ut autem sonitus idem clarior redditus ad me usque peruenit,
considero turbam malignorum spirituum, quae quinque animas hominum merentes
heiulantesque, ipsa multum exultans et cachinnans, medias illas trahebat in
tenebras; e quibus uidelicet hominibus, ut dinoscere potui, quidam erat
adtonsus ut clericus, quidam laicus, quaedam femina. Trahentes autem eos
maligni spiritus descenderunt in medium baratri illius ardentis; factumque est,
ut cum longius subeuntibus eis, fletum hominum et risum daemoniorum clare discernere
nequirem, sonum tamen adhuc promiscuum in auribus haberem. Interea ascenderunt
quidam spirituum obscurorum de abysso illa flammiuoma, et adcurrentes
circumdederunt me, atque oculis flammantibus, et de ore ac naribus ignem
putidum efflantes angebant; forcipibus quoque igneis, quos tenebant in manibus,
minitabantur me conprehendere, nec tamen me ullatenus contingere, tametsi
terrere praesumebant. Qui cum undiqueuersum hostibus et caecitate tenebrarum
conclusus, huc illucque oculos circumferrem, si forte alicunde quid auxilii,
quo saluarer, adueniret, apparuit retro uia, qua ueneram, quasi fulgor stellae
micantis inter tenebras, qui paulatim crescens, et ad me ocius festinans, ubi
adpropinquauit, dispersi sunt et aufugerunt omnes, qui me forcipibus rapere
quaerebant spiritus infesti.
‘Ille autem,
qui adueniens eos fugauit, erat ipse, qui me ante ducebat; qui mox conuersus ad
dextrum iter, quasi contra ortum solis brumalem me ducere coepit. Nec mora,
exemtum tenebris in auras me serenae lucis eduxit; cumque me in luce aperta
duceret, uidi ante nos murum permaximum, cuius neque longitudini hinc uel inde,
neque altitudini ullus esse terminus uideretur. Coepi autem mirari, quare ad
murum accederemus, cum in eo nullam ianuam, uel fenestram, uel ascensum alicubi
conspicerem. Cum ergo peruenissemus ad murum, statim nescio quo ordine fuimus
in summitate eius. Et ecce ibi campus erat latissimus ac laetissimus, tantaque
flagrantia uernantium flosculorum plenus, ut omnem mox fetorem tenebrosi
fornacis, qui me peruaserat, effugaret admirandi huius suauitas odoris. Tanta
autem lux cuncta ea loca perfuderat, ut omni splendore diei siue solis
meridiani radiis uideretur esse praeclarior. Erantque in hoc campo innumera
hominum albatorum conuenticula, sedesque plurimae agminum laetantium. Cumque
inter choros felicium incolarum medios me duceret, cogitare coepi, quod hoc
fortasse esset regnum caelorum, de quo praedicari saepius audiui. Respondit
ille cogitatui meo: “Non,” inquiens, “non hoc est regnum caelorum, quod autumas.”
‘Cumque
procedentes transissemus et has beatorum mansiones spirituum, aspicio ante nos
multo maiorem luminis gratiam quam prius; in qua etiam uocem cantantium
dulcissimam audiui; sed et odoris flagrantia miri tanta de loco effundebatur,
ut is, quem antea degustans quasi maximum rebar, iam permodicus mihi odor
uideretur; sicut etiam lux illa campi florentis eximia, in conparatione eius,
quae nunc apparuit, lucis, tenuissima prorsus uidebatur, et parua. In cuius
amoenitatem loci cum nos intraturos sperarem, repente ductor substitit; nec
mora, gressum retorquens ipsa me, qua uenimus, uia reduxit.
‘Cumque
reuersi perueniremus ad mansiones illas laetas spirituum candidatorum, dixit
mihi: “Scis, quae sint ista omnia, quae uidisti?” Respondi ego: “Non.” Et ait:
“Uallis illa, quam aspexisti flammis feruentibus et frigoribus horrenda
rigidis, ipse est locus, in quo examinandae et castigandae sunt animae illorum,
qui differentes confiteri et emendare scelera, quae fecerunt, in ipso tandem
mortis articulo ad paenitentiam confugiunt, et sic de corpore exeunt; qui
tamen, quia confessionem et paenitentiam uel in morte habuerunt, omnes in die
iudicii ad regnum caelorum perueniunt. Multos autem preces uiuentium, et
elimosynae, et ieiunia, et maxime celebratio missarum, ut etiam ante diem
iudicii liberentur, adiuuant. Porro puteus ille flammiuomus ac putidus, quem
uidisti, ipsum est os gehennae, in quo quicumque semel inciderit, numquam inde
liberabitur in aeuum. Locus uero iste florifer, in quo pulcherrimam hanc
iuuentutem iucundari ac fulgere conspicis, ipse est, in quo recipiuntur animae
eorum, qui in bonis quidem operibus de corpore exeunt; non tamen sunt tantae
perfectionis, ut in regnum caelorum statim mereantur introduci; qui tamen omnes
in die iudicii ad uisionem Christi, et gaudia regni caelestis intrabunt. Nam
quicumque in omni uerbo, et opere, et cogitatione perfecti sunt, mox de corpore
egressi ad regnum caeleste perueniunt; ad cuius uicina pertinet locus ille, ubi
sonum cantilenae dulcis cum odore suauitatis ac splendore lucis audisti. Tu
autem, quia nunc ad corpus reuerti, et rursum inter homines uiuere debes, si
actus tuos curiosius discutere, et mores sermonesque tuos in rectitudine ac
simplicitate seruare studueris, accipies et ipse post mortem locum mansionis
inter haec, quae cernis, agmina laetabunda spirituum beatorum. Namque ego, cum
ad tempus abscessissem a te, ad hoc feci, ut, quid de te fieri deberet,
agnoscerem.” Haec mihi cum dixisset, multum detestatus sum reuerti ad corpus,
delectatus nimirum suauitate ac decore loci illius, quem intuebar, simul et
consortio eorum, quos in illo uidebam. Nec tamen aliquid ductorem meum rogare
audebam; sed inter haec nescio quo ordine repente me inter homines uiuere
cerno.’
Haec et alia,
quae uiderat, idem uir Domini, non omnibus passim desidiosis ac uitae suae
incuriosis referre uolebat, sed illis solummodo, qui uel tormentorum metu
perterriti, uel spe gaudiorum perennium delectati, profectum pietatis ex eius
uerbis haurire uolebant. Denique in uicinia cellae illius habitabat quidam
monachus, nomine Haemgils, presbyteratus etiam, quem bonis actibus adaequabat,
gradu praeminens, qui adhuc superest, et in Hibernia insula solitarius ultimam
uitae aetatem pane cibario et frigida aqua sustentat. Hic saepius ad eundem
uirum ingrediens, audiuit ab eo repetita interrogatione, quae et qualia essent,
quae exutus corpore uideret; per cuius relationem ad nostram quoque agnitionem
peruenere, quae de his pauca perstrinximus. Narrabat autem uisiones suas etiam
regi Aldfrido, uiro undecumque doctissimo; et tam libenter tamque studiose ab
illo auditus est, ut eius rogatu monasterio supra memorato inditus, ac
monachica sit tonsura coronatus, atque ad eum audiendum saepissime, cum illas
in partes deuenisset, accederet. Cui uidelicet monasterio tempore illo
religiosae ac modestae uitae abbas et presbyter Ediluald praeerat, qui nunc
episcopalem Lindisfarnensis ecclesiae cathedram condignis gradu actibus seruat.
Accepit autem
in eodem monasterio locum mansionis secretiorem, ubi liberius continuis in
orationibus famulatui sui conditoris uacaret. Et quia locus ipse super ripam
fluminis erat situs, solebat hoc creber ob magnum castigandi corporis affectum
ingredi, ac saepius in eo supermeantibus undis inmergi; sicque ibidem quamdiu
sustinere posse uidebatur, psalmis uel precibus insistere, fixusque manere,
ascendente aqua fluminis usque ad lumbos, aliquando et usque ad collum; atque
inde egrediens ad terram, numquam ipsa uestimenta uda atque algida deponere
curabat, donec ex suo corpore calefierent et siccarentur. Cumque tempore
hiemali defluentibus circa eum semifractarum crustis glacierum, quas et ipse
aliquando contriuerat, quo haberet locum standi siue inmergendi in fluuio,
dicerent, qui uidebant: ‘Mirum, frater Drycthelme,’ (hoc enim erat uiro nomen),
‘quod tantam frigoris asperitatem ulla ratione tolerare praeuales.’ Respondebat
ille simpliciter, erat namque homo simplicis ingenii, ac moderatae naturae:
‘Frigidiora ego uidi.’ Et cum dicerent: ‘Mirum, quod tam austeram tenere
continentiam uelis.’ Respondebat: ‘Austeriora ego uidi.’ Sicque usque ad diem
suae uocationis infatigabili caelestium bonorum desiderio corpus senile inter
cotidiana ieiunia domabat, multisque et uerbo et conuersatione saluti fuit.
|