[13]
AT contra fuit quidam in prouincia Merciorum, cuius uisiones ac uerba, non
autem et conuersatio, plurimis, sed non sibimet ipsi, profuit. Fuit autem
temporibus Coenredi, qui post Aedilredum regnauit, uir in laico habitu atque
officio militari positus; sed quantum pro industria exteriori regi placens,
tantum pro interna suimet neglegentia displicens. Ammonebat ergo illum sedulo,
ut confiteretur, et emendaret, ac relinqueret scelera sua, priusquam subito
mortis superuentu tempus omne paenitendi et emendandi perderet. Uerum ille,
frequenter licet admonitus, spernebat uerba salutis, seseque tempore sequente
paenitentiam acturum esse promittebat. Haec inter tactus infirmitate, decidit
in lectum, atque acri coepit dolore torqueri. Ad quem ingressus rex, diligebat
enim eum multum, hortabatur, ut uel tunc, antequam moreretur, paenitentiam
ageret commissorum. At ille respondit, non se tunc uelle confiteri peccata sua,
sed cum ab infirmitate resurgeret; ne exprobrarent sibi sodales, quod timore
mortis faceret ea, quae sospes facere noluerat; fortiter quidem, ut sibi
uidebatur, locutus, sed miserabiliter, ut post patuit, daemonica fraude
seductus.
Cumque morbo
ingrauescente, denuo ad eum uisitandum ac docendum rex intraret, clamabat
statim miserabili uoce: ‘Quid uis modo? quid huc uenisti? non enim mihi aliquid
utilitatis aut salutis potes ultra conferre.’ At ille: ‘Noli,’ inquit, ‘ita
loqui, uide ut sanum sapias.’ ‘Non,’ inquit, ‘insanio, sed pessimam mihi
scientiam certus prae oculis habeo.’ ‘Et quid,’ inquit, ‘hoc est?’ ‘Paulo
ante,’ inquit, ‘intrauerunt domum hanc duo pulcherrimi iuuenes, et resederunt
circa me, unus ad caput, et unus ad pedes; protulitque unus libellum
perpulchrum, sed uehementer modicum, ac mihi ad legendum dedit; in quo omnia,
quae umquam bona feceram, intuens scripta repperi, et haec erant nimium pauca
et modica. Receperunt codicem, neque aliquid mihi dicebant. Tum subito
superuenit exercitus malignorum et horridorum uultu spirituum, domumque hanc et
exterius obsedit, et intus maxima ex parte residens impleuit. Tunc ille, qui et
obscuritate tenebrosae faciei, et primatu sedis maior esse uidebatur eorum,
proferens codicem horrendae uisionis, et magnitudinis enormis, et ponderis pene
inportabilis, iussit uni ex satellitibus suis mihi ad legendum deferre. Quem
cum legissem, inueni omnia scelera, non solum quae opere uel uerbo, sed etiam
quae tenuissima cogitatione peccaui, manifestissime in eo tetricis esse
descripta litteris. Dicebatque ad illos, qui mihi adsederant, uiros albatos et
praeclaros: “Quid hic sedetis, scientes certissime, quia noster est iste?”
Responderunt: “Uerum dicitis: accipite et in cumulum damnationis uestrae
ducite.” Quo dicto statim disparuerunt; surgentesque duo nequissimi spiritus,
habentes in manibus uomeres, percusserunt me, unus in capite et alius in pede:
qui uidelicet modo cum magno tormento inrepunt in interiora corporis mei,
moxque ut ad se inuicem perueniunt, moriar, et paratis ad rapiendum me
daemonibus in inferni claustra pertrahar.’
Sic loquebatur miser desperans, et non multo post defunctus,
paenitentiam, quam ad breue tempus cum fructu ueniae facere supersedit, in
aeternum sine fructu poenis subditus facit. De quo constat, quia, sicut beatus
papa Gregorius de quibusdam scribit, non pro se ista, cui non profuere, sed pro
aliis uiderit, qui eius interitum cognoscentes differre tempus paenitentiae,
dum uacat, timerent, ne inprouiso mortis articulo praeuenti, inpaenitentes
perirent. Quod autem codices diuersos per bonos siue malos spiritus sibi uidit
offerri, ob id superna dispensatione factum est, ut meminerimus facta et
cogitationes nostras non in uentum diffluere, sed ad examen summi Iudicis
cuncta seruari; et siue per amicos angelos in fine nobis ostendenda, siue per
hostes. Quod uero prius candidum codicem protulerunt angeli, deinde atrum
daemones; illi perparuum, isti enormem; animaduertendum est, quod in prima
aetate bona aliqua fecit, quae tamen uniuersa praue agendo iuuenis obnubilauit.
Qui si e contrario errores pueritiae corrigere in adulescentia, ac bene
faciendo a Dei oculis abscondere curasset, posset eorum numero sociari, de
quibus ait psalmus: ‘Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta
sunt peccata.’ Hanc historiam, sicut a uenerabili antistite Pecthelmo didici,
simpliciter ob salutem legentium siue audientium narrandam esse putaui.
|