Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • 14
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[14] NOUI autem ipse fratrem, quem utinam non nossem, cuius etiam nomen, si hoc aliquid prodesset, dicere possem; positum in monasterio nobili, sed ipsum ignobiliter uiuentem. Corripiebatur quidem sedulo a fratribus ac maioribus loci, atque ad castigatiorem uitam conuerti ammonebatur. Et quamuis eos audire noluisset, tolerabatur tamen ab eis longanimiter ob necessitatem operum ipsius exteriorum; erat enim fabrili arte singularis. Seruiebat autem multum ebrietati, et ceteris uitae remissioris inlecebris; magisque in officina sua die noctuque residere, quam ad psallendum atque orandum in ecclesia, audiendumque cum fratribus uerbum uitae concurrere consuerat. Unde accidit illi, quod solent dicere quidam, quia, qui non uult ecclesiae ianuam sponte humiliatus ingredi, necesse habet in ianuam inferni non sponte damnatus introduci. Percussus enim langore, atque ad extrema perductus, uocauit fratres, et multum merens ac damnato similis coepit narrare, quia uideret inferos apertos, et Satanan demersum in profundis tartari, Caiphanque cum ceteris, qui occiderunt Dominum, iuxta eum flammis ultricibus contraditum: ‘in quorum uicinia,’ inquit, ‘heu misero mihi locum despicio aeternae perditionis esse praeparatum.’ Audientes haec fratres coeperunt diligenter exhortari, ut uel tunc positus adhuc in corpore, paenitentiam faceret. Respondebat ille desperans: ‘Non est mihi modo tempus uitam mutandi, cum ipse uiderim iudicium meum iam esse conpletum.’

Talia dicens, sine uiatico salutis obiit, et corpus eius in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo uel missas facere, uel psalmos cantare, uel saltim orare praesumebat. O quam grandi distantia diuisit Deus inter lucem et tenebras! Beatus protomartyr Stephanus passurus mortem pro ueritate, uidit caelos apertos, uidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei; et ubi erat futurus ipse post mortem, ibi oculos mentis ante mortem, quo laetior occumberet, misit. At contra, faber iste tenebrosae mentis et actionis, inminente morte, uidit aperta tartara, uidit damnationem diaboli et sequacium eius; uidit etiam suum infelix inter tales carcerem, quo miserabilius ipse desperata salute periret, sed uiuentibus, qui haec cognouissent, causam salutis sua perditione relinqueret. Factum est hoc nuper in prouincia Berniciorum; ac longe lateque diffamatum, multos ad agendam et non differendam scelerum suorum paenitudinem prouocauit. Quod utinam exhinc etiam nostrarum lectione litterarum fiat!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License