[16]
SCRIPSIT ergo de loco dominicae natiuitatis in hunc modum:— Bethleem ciuitas
Dauid in dorso sita est angusto ex omni parte uallibus circumdato, ab occidente
in orientem mille passibus longa, humili sine turribus muro per extrema plani
uerticis instructo; in cuius orientali angulo quasi quoddam naturale semiantrum
est, cuius exterior pars natiuitatis dominicae fuisse dicitur locus; interior
Praesepe Domini nominatur. Haec spelunca tota interius pretioso marmore tecta
supra locum, ubi Dominus natus specialius traditur, sanctas Mariae grandem
gestat ecclesiam.
Scripsit item
hoc modo de loco passionis ac resurrectionis illius:— ‘Ingressis a
septentrionali parte urbem Hierosolymam, primum de locis sanctis pro condicione
platearum diuertendum est ad ecclesiam Constantinianam, quae Martyrium
appellatur. Hanc Constantinus imperator, eo quod ibi crux Domini ab Helena
matre reperta sit, magnifico et regio cultu construxit. Dehinc ab occasu
Golgothana uidetur ecclesia, in qua etiam rupis apparet illa, quae quondam
ipsam adfixo Domini corpore crucem pertulit, argenteam modo pergrandem
sustinens crucem, pendente magna desuper aerea rota cum lampadibus. Infra ipsum
uero locum dominicae crucis, excisa in petra crypta est, in qua super altare
pro defunctis honoratis sacrificium solet offerri, positis interim in platea
corporibus. Huius quoque ad occasum ecclesiae, Anastasis, hoc est
resurrectionis dominicae rotunda ecclesia, tribus cincta parietibus, XII
columnis sustentatur, inter parietes singulos latum habens spatium uiae, quae
tria altaria in tribus locis parietis medii continet, hoc est australi,
aquilonali, et occidentali. Haec bis quaternas portas, id est introitus, per
tres e regione parietes habet, e quibus IIII ad Uulturnum, et IIII ad Eurum
spectant. Huius in medio monumentum Domini rotundum petra excisum est, cuius
culmen intrinsecus stans homo manu contingere potest, ab oriente habens
introitum, cui lapis ille magnus adpositus est; quod intrinsecus ferramentorum
uestigia usque in praesens ostendit. Nam
extrinsecus usque ad culminis summitatem totum marmore tectum est. Summum uero
culmen auro ornatum auream magnam gestat crucem. In huius ergo monumenti
Aquilonali parte sepulchrum Domini in eadem petra excisum, longitudinis VII
pedum, trium mensura palmarum pauimento altius eminet; introitum habens a
latere meridiano, ubi die noctuque XII lampades ardent, IIII intra sepulchrum,
VIII supra in margine dextro. Lapis, qui ad ostium monumenti positus erat, nunc
fissus est; cuius pars minor quadratum altare ante ostium nihilominus eiusdem
monumenti stat; maior uero in orientali eiusdem ecclesiae loco quadrangulum
aliud altare sub linteaminibus exstat. Color autem eiusdsm monumenti et
sepulchri albo et rubicundo permixtus uidetur.
|