[17] DE loco quoque ascensionis
dominicae praefatus auctor hoc modo refert:— Mons Oliuarum altitudine monti
Sion par est, sed latitudine et longitudine praestat; exceptis uitibus et
oliuis, rarae ferax arboris, frumenti quoque et hordei fertilis. Neque enim
brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas; in cuius summo
uertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis, ternas per
circuitum cameratas habet porticus desuper tectas. Interior
namque domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit;
altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in cuius medio ultima
Domini uestigia, caelo desuper patente, ubi ascendit, uisuntur. Quae cum
cotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet, eandemque adhuc
speciem ueluti inpressis signata uestigiis seruat. Haec circa aerea rota iacet,
usque ad ceruicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in
trocleis magna lampade, totaque die et nocte lucente. In occidentali eiusdem
ecclesiae parte fenestrae octo, totidemque e regione lampades in funibus
pendentes usque Hierosolymam per uitrum fulgent; quarum lux corda intuentium
cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere dicitur. In die ascensionis
dominicas per annos singulos, missa peracta, ualidi flaminis procella desursum
uenire consueuit, et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae prosternere.
De situ etiam
Chebron et monumentis patrum ita scribit:— Chebron quondam ciuitas et
metropolis regni Dauid, nunc ruinis tantum, quid tunc fuerit, ostendens. Uno ad
orientem stadio speluncam duplicem in ualle habet, ubi sepulchra patriarcharum
quadrato muro circumdantur, capitibus uersis ad Aquilonem; et haec singula
singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis; trium patriarcharum
candidis, Adam obscurioris et uilioris operis, qui haud longe ab illis ad
borealem extremamque muri illius partem pausat. Trium quoque feminarum uiliores
et minores memoriae cernuntur. Mamre collis mille passibus a monumentis his ad
Boream, herbosus ualde et floridus, campestrem habens in uertice planitiem; in
cuius aquilonali parte quercus Abrahae duorum hominum altitudinis truncus
ecclesia circumdata est.
Haec de opusculis excerpta praefati scriptoris ad
sensum quidem uerborum illius, sed breuioribus strictisque conprehensa
sermonibus, nostris ad utilitatem legentium historiis indere placuit. Plura uoluminis
illius, siqui scire delectat, uel in ipso illo uolumine, uel in eo, quod de
illo dudum strictim excerpsimus, epitomate requirat.
|