[18] ANNO dominicae incarnationis
DCCV Aldfrid, rex Nordanhymbrorum, defunctus est, anno regni sui XXo necdum
inpleto; cui succedens in imperium filius suus Osred, puer octo circiter
annorum, regnauit annis XI. Huius regni principio antistes Occidentalium
Saxonum Haeddi caelestem migrauit ad uitam. Bonus quippe erat uir, ac iustus,
et episcopalem uitam siue doctrinam magis insito sibi uirtutum amore quam
lectionibus institutus exercebat. Denique reuerentissimus antistes Pecthelm, de
quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo
multo tempore adhuc diaconus siue monachus fuit, referre est solitus, quod in
loco, quo defunctus est, ob meritum sanctitatis eius multa sanitatum sint
patrata miracula, hominesque prouinciae illius solitos ablatum inde puluerem
propter languentes in aquam mittere, atque huius gustum siue aspersionem multis
sanitatem egrotis et hominibus et pecoribus conferre; propter quod frequenti
ablatione pulueris sacri fossa sit ibidem facta non minima.
Quo defuncto, episcopatus prouinciae illius in duas
parrochias diuisus est. Una data Daniheli, quam usque hodie regit; altera Aldhelmo, cui
annis IIII strenuissime praefuit; ambo et in rebus ecclesiasticis, et in
scientia scripturarum sufficienter instructi. Denique Aldhelm, cum adhuc esset
presbyter et abbas monasterii, quod ‘Maildufi urbem’ nuncupant, scripsit,
iubente synodo suae gentis, librum egregium aduersus errorem Brettonum, quo uel
pascha non suo tempore celebrant, uel alia perplura ecclesiasticae castitati et
paci contraria gerunt, multosque eorum, qui Occidentalibus Saxonibus subditi
erant Brettones, ad catholicam dominici paschae celebrationem huius lectione
perduxit. Scripsit et de uirginitate librum eximium, quem in exemplum Sedulii
geminato opere, et uersibus exametris, et prosa conposuit. Scripsit et alia
nonnulla, utpote uir undecumque doctissimus; nam et sermone nitidus, et
scripturarum, ut dixi, tam liberalium quam ecclesiasticarum erat eruditione
mirandus. Quo defuncto, pontificatum pro eo suscepit Fortheri, qui usque hodie
superest; uir et ipse in scripturis sanctis multum eruditus.
Quibus
episcopatum administrantibus statutum est synodali decreto, ut prouincia
Australium Saxonum, quae eatenus ad ciuitatis Uentanae, cui tunc Danihel
praeerat, parrochiam pertinebat, et ipsa sedem episcopalem, ac proprium haberet
episcopum; consecratusque est eis primus antistes Eadberct, qui erat abbas
monasterii beatae memoriae Uilfridi episcopi, quod dicitur Selæseu; quo
defuncto, Eolla suscepit officium pontificatus. Ipso autem ante aliquot annos
ex hac luce subtracto, episcopatus usque hodie cessauit.
|