[19]
ANNO autem imperii Osredi IIIIo, Coinred, qui regno Merciorum nobilissime
tempore aliquanto praefuerat, nobilius multo regni sceptra reliquit. Nam uenit
Romam, ibique adtonsus, pontificatum habente Constantino, ac monachusfactus, ad
limina apostolorum, in precibus, ieiuniis, et elimosynis usque ad diem
permansit ultimum; succedente in regnum Ceolredo filio Aedilredi, qui ante
ipsum Coinredum idem regnum tenebat. Uenit autem cum illo et filius Sigheri
regis Orientalium Saxonum, cuius supra meminimus, uocabulo Offa, iuuenis
amantissimae aetatis et uenustatis, totaeque suae genti ad tenenda seruandaque
regni sceptra exoptatissimus. Qui pari ductus deuotione mentis, reliquit
uxorem, agros, cognatos, et patriam propter Christum, et propter euangelium, ut
in hac uita centuplum acciperet, et in saeculo uenturo uitam aeternam. Et ipse
ergo, ubi ad loca sancta Romam peruenerunt, adtonsus, et in monachico uitam
habitu conplens, ad uisionem beatorum apostolorum in caelis diu desideratam
peruenit.
Eodem sane
anno, quo hi Brittaniam reliquere, antistes eximius Uilfrid post XL et V annos
accepti episcopatus diem clausit extremum in prouincia, quae uocatur Inundalum;
corpusque eius loculo inditum, perlatum est in monasterium ipsius, quod dicitur
Inhrypum, et iuxta honorem tanto pontifici congruum in ecclesia beati apostoli
Petri sepultum. De cuius statu uitae, ut ad priora repedantes, paucis, quae
sunt gesta, memoremus, cum esset puer bonae indolis, atque aetatem moribus transiens,
ita se modeste et circumspecte in omnibus gereret, ut merito a maioribus quasi
unus ex ipsis amaretur, ueneraretur, amplecteretur, ubi XIIIIum aetatis
contigit annum, monasticam saeculari uitam praetulit. Quod ubi patrisuo
narrauit, iam enim mater obierat, libenter eius uotis ac desideriis caelestibus
adnuit, eumque coeptis insistere salutaribus iussit. Uenit ergo ad insulam
Lindisfarnensem, ibique monachorum famulatui se contradens, diligenter ea, quae
monasticae castitatis ac pietatis erant, et discere curabat et agere. Et quia
acris erat ingenii, didicit citissime psalmos, et aliquot codices; necdum
quidem adtonsus, uerum eis, quae tonsura maiores sunt, uirtutibus, humilitatis
et oboedientiae, non mediocriter insignitus; propter quod et a senioribus et
coaetaneis suis iusto colebatur affectu. In quo uidelicet monasterio cum
aliquot annos Deo seruiret, animaduertit paulatim adulescens animi sagacis,
minime perfectam esse uirtutis uiam, quae tradebatur a Scottis, proposuitque
animo uenire Romam, et qui ad sedem apostolicam ritus ecclesiastici siue
monasteriales seruarentur, uidere. Quod cum fratribus referret, laudauerunt
eius propositum, eumque id, quod mente disposuerat, perficere suadebant. At
ille confestim ueniens ad reginam Eanfledam, quia notus erat ei, eiusque
consilio ac suffragiis praefato fuerat monasterio sociatus, indicauit ei
desiderium sibi inesse beatorum apostolorum limina uisitandi; quae delectata
bono adulescentis proposito, misit eum Cantiam ad regem Erconberctum, qui erat
filius auunculi sui, postulans, ut eum honorifice Romam transmitteret. Quo
tempore ibi gradum archiepiscopatus Honorius, unus ex discipulis beati papae
Gregorii, uir in rebus ecclesiasticis sublimiter institutus seruabat. Ubi cum
aliquandiu demoratus adulescens animi uiuacis diligenter his, quae inspiciebat,
discendis operam daret, superuenit illo alius adulescens, nomine Biscop,
cognomento Benedictus, de nobilibus Anglorum, cupiens et ipse Romam uenire;
cuius supra meminimus.
Huius ergo
comitatui rex sociauit Uilfridum, utque illum secum Romam perduceret, iussit.
Qui cum Lugdunum peruenissent, Uilfrid a Dalfino ciuitatis episcopo ibi
retentus est, Benedictus coeptum iter nauiter Romam usque conpleuit.
Delectabatur enim antistes prudentia uerborum iuuenis, gratia uenusti uultus,
alacritate actionis, et constantia ac maturitate cogitationis. Unde et omnia,
quae necesse habebat, habundanter ipsi cum sociis suis, quamdiu secum erant,
donabat; et insuper offerebat, ut, si uellet, partem Galliarum non minimam illi
regendam committeret, ac filiam fratris sui uirginem illi coniugem daret,
eumque ipse loco adoptiui semper haberet. At ille gratias agens pietati, quam
erga eum, cum esset peregrinus, habere dignaretur, respondit propositum se
magis alterius conuersationis habere, atque ideo, patria relicta, Romam iter
agere coepisse.
Quibus auditis antistes misit eum Romam, dato duce
itineris, et cunctis simul, quae necessitas poscebat itineris, largiter
subministratis; obsecrans sedulo, ut, cum patriam reuerteretur, per se iter facere
meminisset. Ueniens uero Romam, et orationibus ac meditationi rerum
ecclesiasticarum, ut animo proposuerat, cotidiana mancipatus instantia,
peruenit ad amicitiam uiri sanctissimi ac doctissimi, Bonifatii uidelicet
archidiaconi, qui etiam consiliarius erat apostolici papae; cuius magisterio
IIII euangeliorum libros ex ordine didicit, computum paschae rationabilem, et
alia multa, quae in patria nequiuerat, ecclesiasticis disciplinis accommoda,
eodem magistro tradente percepit; et cum menses aliquot ibi studiis occupatus
felicibus exegisset, rediit ad Dalfinum in Galliam, et III annos apud eum
commoratus, adtonsus est ab eo, et in tanto habitus amore, ut heredem sibi
illum facere cogitasset. Sed ne hoc fieri posset, antistes crudeli morte
praereptus est, et Uilfrid ad suae potius, hoc est Anglorum, gentis episcopatum
reseruatus. Namque Baldhild regina missis militibus episcopum iussit interfici;
quem ad locum quidem, quo decollandus erat, secutus est Uilfrid clericus
illius, desiderans cum eo, tametsi ipso multum prohibente, pariter occumbere. Sed hunc ubi
peregrinum atque oriundum de natione Anglorum cognouere carnifices, pepercere
illi, neque eum trucidare cum suo uoluere pontifice.
At ille
Brittaniam ueniens, coniunctus est amicitiis Alchfridi regis, qui catholicas
ecclesiae regulas sequi semper, et amare didicerat. Unde et ille, quia
catholicum eum esse conperiit, mox donauit terram X familiarum in loco, qui
dicitur Stanford, et non multo post monasterium XXX familiarum in loco, qui
uocatur Inhrypum; quem uidelicet locum dederat pridem ad construendum inibi
monasterium his, qui Scottos sequebantur. Uerum quia illi postmodum optione
data maluerunt loco cedere, quam pascha catholicum, ceterosque ritus canonicos
iuxta Romanae et apostolicae ecclesiae consuetudinem recipere, dedit hoc illi,
quem melioribus inbutum disciplinis ac moribus uidit.
Quo in
tempore, ad iussionem praefati regis presbyter ordinatus est in eodem
monasterio ab Agilbercto episcopo Geuissorum, cuius supra meminimus,
desiderante rege, ut uir tantae eruditionis ac religionis sibi specialiter
indiuiduo comitatu sacerdos esset, ac doctor. Quem non multo post, detecta et
eliminata, ut et supra docuimus, Scottorum secta, Galliam mittens, cum consilio
atque consensu patris sui Osuiu, episcopum sibi rogauit ordinari, cum esset
annorum circiter XXX, eodem Agilbercto tunc episcopatum agente Parisiacae
ciuitatis; cum quo et alii XI episcopi ad dedicationem antistitis conuenientes,
multum honorifice ministerium impleuerunt. Quo adhuc in transmarinis partibus
demorante, consecratus est in episcopatum Eboraci, iubente rege Osuio, Ceadda
uir sanctus, ut supra memoratum est, et tribus annis ecclesiam sublimiter
regens, dehinc ad monasterii sui, quod est in Læstingæi, curam secessit,
accipiente Uilfrido episcopatum totius Nordanhymbrorum prouinciae.
Qui deinde
regnante Ecgfrido, pulsus est episcopatu, et alii pro illo consecrati
antistites, quorum supra meminimus; Romamque iturus, et coram apostolico papa
causam dicturus, ubi nauem conscendit, flante Fauonio pulsus est Fresiam, et
honorifice susceptus a barbaris ac rege illorum Aldgilso, praedicabat eis
Christum, et multa eorum milia uerbo ueritatis instituens, a peccatorum suorum
sordibus fonte Saluatoris abluit; et quod postmodum Uilbrord, reuerentissimus
Christi pontifex, in magna deuotione conpleuit, ipse primus ibi opus
euangelicum coepit. Ibi ergo hiemem cum noua Dei plebe feliciter exigens, sic
Romam ueniendi iter repetiit; et ubi causa eius uentilata est, praesente
Agathone papa et pluribus episcopis, uniuersorum iudicio absque crimine
accusatus fuisse, et episcopatu esse dignus inuentus est.
Quo in
tempore idem papa Agatho, cum synodum congregaret Romae CXXV episcoporum,
aduersus eos, qui unam in Domino Saluatore uoluntatem atque operationem dogmatizabant,
uocari iussit et Uilfridum, atque inter episcopos considentem dicere fidem
suam, simul et prouinciae siue insulae, de qua uenerat. Cumque catholicus fide
cum suis esset inuentus, placuit hoc inter cetera eiusdem synodi gestis inseri,
scriptumque est hoc modo: ‘Uilfridus Deo amabilis episcopus Eboracae ciuitatis,
apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac potestate de certis
incertisque rebus absolutus, et cum aliis CXXV coepiscopis in synodo in iudicii
sede constitutus, et pro omni aquilonali parte Brittaniae et Hiberniae, insulis
[que ] quae ab Anglorum, et Brettonum, nec non Scottorum et Pictorum gentibus
incoluntur, ueram et catholicam fidem confessus est, et cum subscriptione sua
corroborauit.’
Post haec reuersus Brittaniam prouinciam Australium
Saxonum ab idolatriae ritibus ad Christi fidem conuertit. Uectae quoque
insulae uerbi ministros destinauit; et secundo anno Aldfridi, qui post
Ecgfridum regnauit, sedem suam et episcopatum ipso rege inuitante recepit. Sed
post V annos denuo accusatus, ab eodem ipso rege et plurimis episcopis
praesulatu pulsus est; ueniensque Romam, cum praesentibus accusatoribus
acciperet locum se defendendi, considentibus episcopis pluribus cum apostolico
papa Iohanne, omnium iudicio probatum est accusatores eius non nulla in parte
falsas contra eum machinasse calumnias; scriptumque a praefato papa regibus
Anglorum Aedilredo et Aldfrido, ut eum in episcopatum suum, eo quod iniuste
fuerit condemnatus, facerent recipi.
Iuuit autem
causam absolutionis eius lectio synodi beatae memoriae papae Agathonis, quae
quondam ipso praesente in urbe atque in eodem concilio inter episcopos
residente, ut praediximus, acta est. Cum ergo causa exigente synodus eadem
coram nobilibus et frequentia populi, iubente apostolico papa, diebus aliquot
legeretur, uentum est ad locum, ubi scriptum erat: ‘Uilfridus Deo amabilis
episcopus Eboracae ciuitatis, apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab
hac potestate de certis incertisque rebus absolutus,’ et cetera, quae supra
posuimus. Quod ubi lectum est, stupor adprehendit
audientes; et silente lectore coeperunt alterutrum requirere, quis esset ille
Uilfridus episcopus. Tum Bonifatius consiliarius apostolici papae, et alii
perplures, qui eum temporibus Agathonis papae ibi uiderant dicebant ipsum esse
episcopum, qui nuper Romam accusatus a suis, atque ab apostolica sede
iudicandus aduenerit: ‘qui iamdudum,’ inquiunt, ‘aeque accusatus huc adueniens,
mox audita ac diiudicata causa et controuersia utriusque partis, a beatae
memoriae papa Agathone probatus est contra fas a suo episcopatu repulsus; et
tanti apud eum habitus est, ut ipsum in concilio, quod congregarat,
episcoporum, quasi uirum incorruptae fidei, et animi probi residere
praeciperet.’ Quibus auditis dicebant omnes una cum ipso pontifice, uirum
tantae auctoritatis, qui per XL prope annos episcopatu fungebatur, nequaquam
damnari debere, sed ad integrum culpis accusationum absolutum patriam cum
honore reuerti.
Qui cum Brittaniam remeans in Galliarum partes
deuenisset, tactus est infirmitate repentina, et ea crescente adeo pressus, ut
neque equo uchi posset, sed manibus ministrorum portaretur in grabato. Sic
delatus in Maeldum ciuitatem Galliae IIII diebus ac noctibus quasi mortuus
iacebat, halitu tantum pertenui, quia uiueret, demonstrans. Cumque ita sine
cibo et potu, sine uoce et auditu, quatriduo perseueraret, quinta demum
inlucescente die, quasi de graui experrectus somno, exsurgens resedit;
apertisque oculis uidit circa se choros psallentium simul et flentium fratrum;
ac modicum suspirans interrogauit, ubi esset Acca presbyter; qui statim uocatus
intrauit, et uidens eum melius habentem, ac loqui iam ualentem, flexis genibus
gratias egit Deo cum omnibus, qui aderant, fratribus. Et cum parum
consedissent, ac de supernis iudiciis trepidi aliqua confabulari coepissent,
iussit pontifex ceteros ad horam egredi, et ad Accan presbyterum ita loqui
exorsus est:
‘Uisio mihi
modo tremenda apparuit, quam te audire ac silentio tegere uolo, donec sciam,
quid de me fieri uelit Deus. Adstitit enim mihi quidam candido praeclarus
habitu, dicens se Michahelem esse archangelum: “et ob hoc,” inquit, “missus
sum, ut te a morte reuocem; donauit enim tibi Dominus uitam per orationes ac
lacrimas discipulorum ac fratrum tuorum, et per intercessionem beatae suae genetricis
semperque uirginis Mariae. Quapropter dico tibi, quia modo quidem ab
infirmitate hac sanaberis; sed paratus esto, quia post quadriennium reuertens
uisitabo te; patriam uero perueniens, maximam possessionum tuarum, quae tibi
ablatae sunt, portionem recipies, atque in pace tranquilla uitam terminabis”.’ Conualuit igitur episcopus, cunctis gaudentibus, ac
Deo gratias agentibus, coeptoque itinere Brittaniam uenit.
Lectis autem epistulis, quas ab apostolico papa
aduexerat, Berctuald archiepiscopus, et Aedilred quondam rex, tunc autem abbas,
libentissime fauerunt; qui uidelicet Aedilred accitum ad se Coinredum, quem pro
se regem fecerat, amicum episcopo fieri petiit, et inpetrauit. Sed Aldfrid
Nordanhymbrorum rex eum suscipere contemsit, nec longo tempore superfuit; unde
factum est, ut, regnante Osredo filio eius, mox synodo facta iuxta fluuium
Nidd, post aliquantum utriusque partis conflictum, tandem cunctis fauentibus in
praesulatum sit suae receptus ecclesiae. Sicque IIII annis, id est usque ad diem
obitus sui, uitam duxit in pace. Defunctus est autem in monasterio suo, quod
habebat in prouincia Undalum sub regimine Cudualdi abbatis; et ministerio
fratrum perlatus in primum suum monasterium, quod uocatur Inhrypum, positus est
in ecclesia beati apostoli Petri iuxta altare ad Austrum, ut et supra docuimus;
et hoc de illo supra epitaphium scriptum:
Uilfridus hic magnus requiescit corpore praesul,
Hanc Domino
qui aulam ductus pietatis amore
Fecit, et
eximio sacrauit nomine Petri,
Cui claues caeli Christus dedit arbiter orbis;
Atque auro ac
Tyrio deuotus uestiit ostro.
Quin etiam
sublime crucis, radiante metallo,
Hic posuit
tropaeum, nec non et quattuor auro
Scribi
euangelii praecepit in ordine libros;
Ac thecam e rutilo his condignam condidit auro;
Paschalis qui
etiam sollemnia tempora cursus
Catholici ad
iustum correxit dogma canonis,
Quem statuere
patres, dubioque errore remoto,
Certa suae
genti ostendit moderamina ritus;
Inque locis
istis monachorum examina crebra
Colligit, ac monitis cauit, quae regula patrum
Sedulus instituit; multisque domique forisque
Iactatus nimium per tempora longa periclis,
Quindecies ternos postquam egit episcopus annos,
Transiit, et gaudens caelestia regna petiuit.
Dona, Iesu,
ut grex pastoris calle sequatur.
|