[20]
ANNO post obitum praefati patris proximo, id est quinto Osredi regis,
reuerentissimus pater Hadrianus abbas, cooperator in uerbo Dei Theodori beatae
memoriae episcopi, defunctus est, et in monasterio suo in ecclesia beatae Dei
genetricis sepultus; qui est annus XLmus primus, ex quo a Uitaliano papa
directus est cum Theodoro; ex quo autem Brittaniam uenit, XXXIX. Cuius
doctrinae simul et Theodori inter alia testimonium perhibet, quod Albinus
discipulus eius, qui monasterio ipsius in regimine successit, in tantum studiis
scripturarum institutus est, ut Grecam quidem linguam non parua ex parte,
Latinam uero non minus quam Anglorum, quae sibi naturalis est, nouerit.
Suscepit uero
pro Uilfrido episcopatum Hagustaldensis ecclesiae Acca presbyter eius, uir et
ipse strenuissimus, et coram Deo et hominibus magnificus; qui et ipsius
ecclesiae suae, quae in beati Andreae apostoli honorem consecrata est,
aedificium multifario decore ac mirificis ampliauit operibus. Dedit namque
operam, quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum
apostolorum et martyrum Christi, in uenerationem illorum poneret altaria,
distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros eiusdem ecclesiae, sed et
historias passionis eorum, una cum ceteris ecclesiasticis uoluminibus, summa
industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, nec
non et uasa sancta, et luminaria, aliaque huiusmodi, quae ad ornatum domus Dei
pertinent, studiosissime parauit. Cantatorem quoque egregium, uocabulo Maban,
qui a successoribus discipulorum beati papae Gregorii in Cantia fueral cantandi
sonos edoctus, ad se suosque instituendos accersiit, ac per annos XII tenuit;
quatinus et, quae illi non nouerant, carmina ecclesiastica doceret; et ea, quae
quondam cognita longo usu uel neglegentia inueterare coeperunt, huius doctrina
priscum renouarentur in statum. Nam et ipse episcopus Acca cantator erat
peritissimus, quomodo etiam in litteris sanctis doctissimus, et in catholicae
fidei confessione castissimus, in ecclesiasticae quoque institutionis regulis
solertissimus exstiterat; et usquedum praemia piae deuotionis accipiat,
existere non desistit; utpote qui a pueritia in clero sanctissimi ac Deo
dilecti Bosa Eboracensis episcopi nutritus atque eruditus est; deinde ad
Uilfridum episcopum spe melioris propositi adueniens, omnem in eius obsequio
usque ad obitum illius expleuit aetatem; cum quo etiam Romam ueniens multa
illic, quae in patria nequiuerat, ecclesiae sanctae institutis utilia didicit.
|