[23]
ANNO dominicae incarnationis DCCXXV, qui erat annus septimus Osrici regis
Nordanhymbrorum, qui Coenredo successerat, Uictred filius Ecgberecti, rex
Cantuariorum, defunctus est nono die Kalendarum Maiarum; et regni, quod per
XXXIIII semis annos tenebat, filios tres, Aedilberctum, Eadberctum, et Alricum,
reliquit heredes. Anno post quem proximo
Tobias Hrofensis ecclesiae praesul defunctus est, uir, ut supra meminimus,
doctissimus. Erat enim discipulus beatae memoriae magistrorum Theodori
archiepiscopi, et abbatis Hadriani; unde, ut dictum est, cum eruditione
litterarum uel ecclesiasticarum uel generalium, ita Grecam quoque cum Latina
didicit linguam, ut tam notas ac familiares sibi eas quam natiuitatis suae
loquellam haberet. Sepultus uero est in porticu sancti Pauli apostoli, quam intro
ecclesiam sancti Andreae sibi ipse in locum sepulchri fecerat. Post quem
episcopatus officium Alduulf, Berctualdo archiepiscopo consecrante, suscepit.
Anno
dominicae incarnationis DCCXXVIIII apparuerunt cometae duae circa solem, multum
intuentibus terrorem incutientes. Una quippe solem praecedebat, mane orientem;
altera uespere sequebatur occidentem, quasi orienti simul et occidenti dirae
cladis praesagae; uel certe una diei, altera noctis praecurrebat exortum, ut
utroque tempore mala mortalibus inminere signarent. Portabant autem facem ignis
contra Aquilonem, quasi ad accendendum adclinem; apparebantque mense Ianuario,
et duabus ferme septimanis permanebant. Quo tempore grauissima Sarracenorum
lues Gallias misera caede uastabat, et ipsi non multo post in eadem prouincia
dignas suae perfidiae poenas luebant. Quo anno sanctus uir Domini Ecgberct, ut
supra commemorauimus, ipso die paschae migrauit ad Dominum; et mox, peracto
pascha, hoc est VIIa Iduum Maiarum die, Osric rex Nordanhymbrorum uita decessit,
cum ipse regni, quod XI annis gubernabat, successorem fore Ceoluulfum
decreuisset, fratrem illius, qui ante se regnauerat, Coenredi regis, cuius
regni et principia et processus tot ac tantis redundauere rerum aduersantium
motibus, ut, quid de his scribi debeat, quemue habitura sint finem singula,
necdum sciri ualeat.
Anno
dominicae incarnationis DCCXXXI, Berctuald archiepiscopus longa consumtus
aetate defunctus est die Iduum Ianuariarum; qui sedit annos XXXVII, menses VI,
dies XIIII; pro quo anno eodem factus est archiepiscopus, uocabulo Tatuini, de
prouincia Merciorum, cum fuisset presbyter in monasterio, quod uocatur Briudun.
Consecratus est autem in Doruuerni ciuitate a uiris uenerabilibus Danihele
Uentano, et Ingualdo Lundoniensi, et Alduino Lyccitfeldensi, et Alduulfo
Hrofensi antistitibus, die decima Iunii mensis, dominica; uir religione et
prudentia insignis, sacris quoque litteris nobiliter instructus.
Itaque in
praesenti ecclesiis Cantuariorum Tatuini et Alduulf episcopi praesunt. Porro
prouinciae Orientalium Saxonum Inguald episcopus; prouinciae Orientalium
Anglorum Aldberct et Hadulac episcopi; prouinciae Occidentalium Saxonum Danihel
et Fortheri episcopi; prouinciae Merciorum Alduini episcopus; et eis populis,
qui ultra amnem Sabrinam ad occidentem habitant, Ualchstod episcopus;
prouinciae Huicciorum Uilfrid episcopus; prouinciae Lindisfarorum Cyniberct
episcopus praeest. Episcopatus Uectae insulae ad Danihelem pertinet episcopum
Uentae ciuitatis. Prouincia Australium Saxonum iam aliquot annis absque
episcopo manens ministerium sibi episcopale ab Occidentalium Saxonum antistite
quaerit. Et hae omnes prouinciae ceteraeque australes ad confinium usque
Hymbrae fluminis cum suis quaeque regibus Merciorum regi Aedilbaldo subiectae
sunt.
At uero prouinciae
Nordanhymbrorum, cui rex Ceoluulf praeest, IIII nunc episcopi praesulatum
tenent; Uilfrid in Eburacensi ecclesia, Ediluald in Lindisfaronensi, Acca in
Hagustaldensi, Pecthelm in ea, quae Candida Casa uocatur, quae nuper,
multiplicatis fidelium plebibus, in sedem pontificatus addita ipsum primum
habet antistitem.
Pictorum quoque natio tempore hoc et foedus pacis cum
gente habet Anglorum, et catholicae pacis ac ueritatis cum uniuersali ecclesia
particeps existere gaudet. Scotti, qui Brittaniam incolunt, suis contenti
finibus nil contra gentem Anglorum insidiarum moliuntur aut fraudium.
Brettones, quamuis et maxima ex parte domestico sibi odio gentem Anglorum, et
totius catholicae ecclesiae statum pascha minus recto, moribusque inprobis
inpugnent; tamen et diuina sibi et humana prorsus resistente uirtute, in neutro
cupitum possunt obtinere propositum; quippe qui quamuis ex parte sui sint
iuris, nonnulla tamen ex parte Anglorum sunt seruitio mancipati.
Qua adridente pace ac serenitate temporum, plures in
gente Nordanhymbrorum, tam nobiles, quam priuati, se suosque liberos, depositis
armis, satagunt magis, accepta tonsura, monasterialibus adscribere uotis, quam
bellicis exercere studiis. Quae res quem sit habitura finem, posterior aetas
uidebit.
Hic est inpraesentiarum uniuersae status Brittaniae,
anno aduentus Anglorum in Brittaniam circiter ducentesimo octogesimo quinto,
dominicae autem incarnationis anno DCCXXXI; in cuius regno perpetuo exsultet
terra, et congratulante in fide eius Brittania, laetentur insulae multae, et
confiteantur memoriae sanctitatis eius.
|