[2] Uerum eadem Brittania Romanis usque ad Gaium Iulium Caesarem
inaccessa atque incognita fuit; qui anno ab Urbe condita DCXCIII, ante uero
incarnationis dominicae tempus anno LXmo, functus gradu consulatus cum Lucio
Bibulo, dum contra Germanorum Gallorumque gentes, qui Hreno tantum flumine
dirimebantur, bellum gereret, uenit ad Morianos, unde in Brittaniam proximus et
breuissimus transitus est; et nauibus honerariis atque actuariis circiter
octoginta praeparatis, in Brittaniam transuehitur, ubi acerba primum pugna
fatigatus, deinde aduersa tempestate correptus, plurimam classis partem, et non
paruum numerum militum, equitum uero pene omnem disperdidit. Regressus in
Galliam, legiones in hiberna dimisit, ac DCtas naues utriusque commodi fieri
imperauit; quibus iterum in Brittaniam primo uere transuectus, dum ipse in
hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel
conlisae inter se, uel arenis inlisae ac dissolutae sunt; ex quibus XL
perierunt, ceterae cum magna difficultate reparatae sunt. Caesaris equitatus
primo congressu a Brittanis uictus, ibique Labienus tribunus occisus est.
Secundo proelio cum magno suorum discriminc uictos Brittanos in fugam uertit.
Inde ad flumen Tamensim profectus. In huius ulteriore ripa Cassobellauno duce
inmensa hostium multitudo consederat, ripamque fluminis ac pene totum sub aqua uadum
acutissimis sudibus praestruxerat; quarum uestigia sudium ibidem usque hodie
uisuntur, et uidetur inspectantibus, quod singulae earum ad modum humani
femoris grossae, et circumfusae plumbo inmobiliter erant in profundum fluminis
infixae. Quod ubi a Romanis deprehensum ac uitatum est, barbari legionum
impetum non ferentes, siluis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos
grauiter ac saepe lacerabant. Interea Trinouantum firmissima ciuitas cum
Androgio duce, datis XL obsidibus, Caesari sese dedit. Quod exemplum secutae, urbes aliae conplures in foedus Romanorum
uenerunt. Hisdem demonstrantibus, Caesar oppidum Cassobellauni inter duas
paludes situm, obtentu insuper siluarum munitum, omnibusque rebus
confertissimum tandem graui pugna cepit. Exin Caesar a Brittanis reuersus in
Galliam, postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus
undique circumuentus et conflictatus est.
|