Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • 3
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[3] Anno autem ab Urbe condita DCCXCVIII Claudius imperator ab Augusto quartus, cupiens utilem reipuplicae ostentare principem, bellum ubique et uictoriam undecumque quaesiuit. Itaque expeditionem in Brittaniam mouit, quae excitata in tumultum propter non redhibitos transfugas uidebatur; transuectus in insulam est, quam neque ante Iulium Caesarem, neque post eum quisquam adire ausus fuerat, ibique sine ullo proelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit. Orcadas etiam insulas ultra Brittaniam in oceano positas, Romano adiecit imperio, ac sexto, quam profectus erat, mense Romam rediit, filioque suo Brittanici nomen inposuit. Hoc autem bellum quarto imperii sui anno conpleuit, qui est annus ab incarnatione Domini XLVI; quo etiam anno fames grauissima per Syriam facta est, quae in Actibus Apostolorum per prophetam Agabum praedicta esse memoratur.

Ab eodem Claudio Uespasianus, qui post Neronem imperauit, in Brittaniam missus, etiam Uectam insulam, Brittaniae proximam a meridie, Romanorum dicioni subiugauit; quae habet ab oriente in occasum XXX circiter milia passuum, ab austro in boream XII, in orientalibus suis partibus mari sex milium, in occidentalibus trium, a meridiano Brittaniae littore distans. Succedens autem Claudio in imperium Nero, nihil omnino in re militari ausus est. Unde inter alia Romani regni detrimenta innumera, Brittaniam pene amisit; nam duo sub eo nobilissima oppida illic capta atque subuersa sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License