Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • 5
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[5] Anno ab incarnatione Domini CLXXXVIIII Seuerus, genere Afer Tripolitanus ab oppido Lepti, XVII ab Augusto imperium adeptus X et VII annis tenuit. Hic natura saeuus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempuplicam, sed laboriosissime rexit. Uictor ergo ciuilium bellorum, quae ei grauissima occurrerant, in Brittanias defectu pene omnium sociorum trahitur. Ubi magnis grauibusque proeliis saepe gestis receptam partem insulae a ceteris indomitis gentibus, non muro, ut quidam aestimant, sed uallo distinguendam putauit. Murus etenim de lapidibus, uallum uero, quo ad repellendam uim hostium castra muniuntur, fit de cespitibus, quibus circumcisis, e terra uelut murus exstruitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua leuati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis praefiguntur. Itaque Seuerus magnam fossam firmissimumque uallum, crebris insuper turribus conmunitum, a mari ad mare duxit. Ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. Reliquit duos filios, Bassianum et Getam; quorum Geta hostis puplicus iudicatus interiit, Bassianus, Antonio cognomine adsumpto, regno potitus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License