[6] Anno incarnationis dominicae CCLXXXVI Diocletianus XXXIII ab
Augusto imperator ab exercitu electus annis XX fuit, Maximianumque cognomento
Herculium socium creauit imperii. Quorum tempore Corausius quidam, genere
quidem infimus, sed consilio et manu promptus, cum ad obseruanda Oceani litora,
quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem quam in
profectum reipuplicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte
restituendo dominis, sed sibi soli uindicando; accendens suspicionem, quia
ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret; quam
ob rem a Maximiano iussus occidi purpuram sumsit, ac Brittanias occupauit;
quibus sibi per VII annos fortissime uindicatis ac retentis, tandem fraude
Allecti socii sui interfectus est. Allectus postea ereptam Carausio insulam per
triennium tenuit; quem Asclipiodotus praefectus praetorio obpressit,
Brittaniamque post X annos recepit.
Interea
Diocletianus in oriente, Maximianus Herculius in occidente uastari ecclesias,
affligi, interficique Christianos, decimo post Neronem loco praeceperunt; quae
persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque inmanior fuit; nam per X
annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum
incessabiliter acta est. Denique etiam Brittaniam tum plurima confessionis Deo
deuotae gloria sublimauit.
|