[7] SIQUIDEM in ea passus est sanctus Albanus, de quo presbyter
Fortunatus in Laude uirginum, cum beatorum martyrum, qui de toto orbe ad
Dominum uenirent, mentionem faceret, ait:
Albanum egregium fecunda Britania
profert.
Qui uidelicet
Albanus, paganus adhuc, cum perfidorum principum mandata aduersum Christianos
saeuirent, clericum quendam persecutores fugientem hospitio recepit; quem dum
orationibus continuis ac uigiliis die noctuque studere conspiceret, subito
diuina gratia respectus, exemplum fidei ac pietatis illius coepit aemulari, ac
salutaribus eius exhortationibus paulatim edoctus, relictis idolatriae
tenebris, Christianus integro ex corde factus est. Cumque praefatus clericus aliquot diebus apud eum hospitaretur, peruenit
ad aures nefandi principis confessorem Christi, cui necdum fuerat locus
martyrii deputatus, penes Albanum latere. Unde statim iussit milites eum
diligentius inquirere. Qui cum ad tugurium martyris peruenissent, mox se
sanctus Albanus pro hospite ac magistro suo, ipsius habitu, id est caracalla,
qua uestiebatur, indutus, militibus exhibuit, atque ad iudicem uinctus
perductus est.
Contigit autem iudicem ea hora, qua ad eum Albanus adducebatur,
aris adsistere, ac daemonibus hostias offerre. Cumque uidisset Albanum, mox ira
succensus nimia, quod se ille ultro pro hospite, quem susceperat, militibus
offerre, ac discrimini dare praesumsisset, ad simulacra daemonum, quibus
adsistebat, eum iussit pertrahi: ‘Quia rebellem,’ inquiens, ‘ac sacrilegum
celare quam militibus reddere maluisti, ut contemtor diuum meritam blasphemiae
suae poenam lueret, quaecumque illi debebantur supplicia, tu soluere habes, si
a cultu nostrae religionis discedere temtas.’ At sanctus Albanus, qui se ultro
persecutoribus fidei Christianum esse prodiderat, nequaquam minas principis
metuit; sed accinctus armis militiae spiritalis, palam se iussis illius parere
nolle pronuntiabat. Tum iudex: ‘Cuius,’ inquit, ‘familiae uel generis es?’
Albanus respondit: ‘Quid ad te pertinet, qua sim stirpe genitus? sed si
ueritatem religionis audire desideras, Christianum iam me esse, Christianisque
officiis uacare cognosce.’ Ait iudex: ‘Nomen tuum quaero, quod sine mora
mihi insinua.’ At ille: ‘Albanus,’ inquit, ‘a parentibus uocor, et Deum uerum
ac uiuum, qui uniuersa creauit, adoro semper, et colo.’ Tum iudex repletus
iracundia dixit: ‘Si uis perennis uitae felicitate perfrui, diis magnis
sacrificare ne differas.’ Albanus respondit: ‘Sacrificia haec, quae a uobis
redduntur daemonibus, nec auxiliari subiectis possunt, nec supplicantium sibi
desideria uel uota conplere. Quin immo, quicumque his sacrificia simulacris
obtulerit, aeternas inferni poenas pro mercede recipiet.’
His auditis,
iudex nimio furore commotus, caedi sanctum Dei confessorem a tortoribus
praecepit, autumans se uerberibus, quam uerbis non poterat, cordis eius
emollire constantiam. Qui cum tormentis afficeretur acerrimis, patienter haec
pro Domino, immo gaudenter ferebat. At ubi iudex illum tormentis superari, uel
a cultu Christianae religionis reuocari non posse persensit, capite eum plecti
iussit.
Cumque ad
mortem duceretur, peruenit ad flumen, quod muro et harena, ubi feriendus erat,
meatu rapidissimo diuidebatur; uiditque ibi non paruam hominum multitudinem
utriusque sexus, condicionis diuersae et aetatis, quae sine dubio diuinitatis
instinctu ad obsequium beatissimi confessoris ac martyris uocabatur, et ita
fluminis ipsius occupabat pontem, ut intra uesperam transire uix posset.
Denique cunctis pene egressis, iudex sine obsequio in ciuitate substiterat.
Igitur sanctus Albanus, cui ardens inerat deuotio mentis ad martyrium ocius
peruenire, accessit ad torrentem, et dirigens ad caelum oculos, illico siccato
alueo, uidit undam suis cessisse ac uiam dedisse uestigiis. Quod cum inter
alios etiam ipse carnifex, qui eum percussurus erat, uidisset, festinauit ei,
ubi ad locum destinatum morti uenerat, occurrere, diuino nimirum admonitus
instinctu, proiectoque ense, quem strictum tenuerat, pedibus eius aduoluitur,
multum desiderans, ut cum martyre, uel pro martyre, quem percutere iubebatur,
ipse potius mereretur percuti.
Dum ergo is
ex persecutore factus esset collega ueritatis et fidei, ac iacente ferro esset
inter carnifices iusta cunctatio, montem cum turbis reuerentissimus Dei
confessor ascendit; qui oportune laetus, gratia decentissima, quingentis fere
passibus ab harena situs est, uariis herbarum floribus depictus, immo usque
quaque uestitus; in quo nihil repente arduum, nihil praeceps, nihil abruptum,
quem lateribus longe lateque deductum in modum aequoris natura conplanat,
dignum uidelicet eum, pro insita sibi specie uenustatis, iam olim reddens, qui
beati martyris cruore dicaretur. In huius ergo uertice sanctus Albanus dari
sibi a Deo aquam rogauit, statimque, incluso meatu, ante pedes eius fons
perennis exortus est, ut omnes agnoscerent etiam torrentem martyri obsequium
detulisse; neque enim fieri poterat, ut in arduo montis cacumine martyr aquam,
quam in fluuio non reliquerat, peteret, si hoc oportunum esse non uideret. Qui
uidelicet fluuius, ministerio persoluto, deuotione conpleta, officii
testimonium relinquens, reuersus est ad naturam. Decollatus itaque martyr
fortissimus ibidem accepit coronam uitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
Sed ille, qui piis ceruicibus impias intulit manus, gaudere super mortuum non
est permissus; namque oculi eius in terram una cum beati martyris capite
deciderunt.
Decollatus
est ibi etiam tum miles ille, qui antea superno nutu correptus, sanctum Dei
confessorem ferire recusauit; de quo nimirum constat, quia, etsi fonte
baptismatis non est ablutus, sui tamen est sanguinis lauacro mundatus, ac regni
caelestis dignus factus ingressu. Tum iudex, tanta miraculorum caelestium
nouitate perculsus, cessari mox a persecutione praecepit, honorem referre
incipiens caedi sanctorum, per quam eos opinabatur prius a Christianae fidei
posse deuotione cessare. Passus est autem beatus Albanus die .X. Kalendarum
Iuliarum iuxta ciuitatem Uerolamium, quae nunc a gente Anglorum Uerlamacæstir
siue Uaeclingacæstir appellatur, ubi postea, redeunte temporum Christianorum
serenitate, ecclesia est mirandi operis atque eius martyrio condigna extructa.
In quo uidelicet loco usque ad hanc diem curatio infirmorum, et frequentium
operatio uirtutum celebrari non desinit.
Passi sunt ea
tempestate Aaron et Iulius Legionum urbis ciues, aliique utriusque sexus
diuersis in locis perplures, qui diuersis cruciatibus torti, et inaudita
membrorum discerptione lacerati, animas ad supernae ciuitatis gaudia perfecto
agone miserunt.
|