[8] AT ubi turbo persecutionis quieuit, progressi in puplicum fideles
Christi, qui se tempore discriminis siluis ac desertis abditisue speluncis
occulerant, renouant ecclesias ad solum usque destructas, basilicas sanctorum
martyrum fundant, construunt, perficiunt, ac ueluti uictricia signa passim
propalant, dies festos celebrant, sacra mundo corde atque ore conficiunt.
Mansitque haec in ecclesiis Christi, quae erant in Brittania, pax usque ad
tempora Arrianae uesaniae, quae, corrupto orbe toto, hanc etiam insulam extra
orbem tam longe remotam, ueneno sui infecit erroris; et hac quasi uia
pestilentiae trans oceanum patefacta, non mora, omnis se lues hereseos
cuiusque, insulae noui semper aliquid audire gaudenti, et nil certi firmiter
obtinenti infudit.
His
temporibus Constantius, qui uiuente Diocletiano Galliam Hispaniamque regebat,
uir summae mansuetudinis et ciuilitatis, in Brittania morte obiit. Hic Constantinum
filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarum reliquit. Scribit
autem Eutropius, quod Constantinus in Brittania creatus imperator, patri in
regnum successerit; cuius temporibus Arriana heresis exorta, et in Nicena
synodo detecta atque damnata, nihilominus exitiabile perfidiae suae uirus, ut
diximus, non solum orbis totius, sed et insularum ecclesiis aspersit.
|