[12] Exin Brittania in parte Brettonum, omni armato milite,
militaribus copiis uniuersis, tota floridae iuuentutis alacritate spoliata,
quae tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, praedae tantum
patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara; denique subito duabus
gentibus transmarinis uehementer saeuis, Scottorum a circio, Pictorum ab
aquilone, multos stupet gemitque per annos. Transmarinas autem dicimus has
gentes, non quod extra Brittaniam essent positae; sed quia a parte Brettonum
erant remotae, duobus sinibus maris interiacentibus, quorum unus ab orientali
mari, alter ab occidentali, Brittaniae terras longe lateque inrumpit, quamuis
ad se inuicem pertingere non possint. Orientalis habet in medio sui urbem
Giudi, occidentalis supra se, hoc est ad dexteram sui, habet urbem Alcluith, quod
lingua eorum significat petram Cluith; est enim iuxta fluuium nominis illius.
Ob harum ergo
infestationem gentium Brettones legatos Romam cum epistulis mittentes,
lacrimosis precibus auxilia flagitabant, subiectionemque continuam, dummodo
hostis inminens longius arceretur, promittebant. Quibus mox legio destinatur
armata, quae, ubi insulam aduecta, et congressa est cum hostibus, magnam eorum
multitudinem sternens, ceteros sociorum finibus expulit; eosque interim a
dirissima depressione liberatos, hortata est instruere inter duo maria trans
insulam murum, qui arcendis hostibus posset esse praesidio; sicque domum cum
triumpho magno reuersa est. At insulani murum, quem iussi fuerant, non tam
lapidibus quam cespitibus construentes, utpote nullum tanti operis artificem
habentes, ad nihil utilem statuunt. Fecerunt autem eum inter duo freta uel
sinus, de quibus diximus, maris, per milia passuum plurima; ut, ubi aquarum
munitio deerat, ibi praesidio ualli fines suos ab hostium inruptione
defenderent. Cuius operis ibidem facti, id est ualli latissimi et altissimi,
usque hodie certissima uestigia cernere licet. Incipit autem duorum ferme
milium spatio a monasterio Aebbercurnig ad occidentem in loco, qui sermone
Pictorum Peanfahel, lingua autem Anglorum Penneltun appellatur; et tendens
contra occidentem terminatur iuxta urbem Alcluith.
Uerum priores
inimici, ut Romanum militem abisse conspexerant, mox aduecti nauibus inrumpunt
terminos, caeduntque omnia, et quasi maturam segetem obuia quaeque metunt,
calcant, transeunt; unde rursum mittuntur Romam legati, flebili uoce auxilium
inplorantes, ne penitus misera patria deleretur, ne nomen Romanae prouinciae,
quod apud eos tam diu claruerat, exterarum gentium inprobitate obrutum
uilesceret. Rursum mittitur legio, quae inopinata tempore autumni adueniens,
magnas hostium strages dedit, eosque, qui euadere poterant, omnes trans maria
fugauit, qui prius anniuersarias praedas trans maria nullo obsistente cogere
solebant.
Tum Romani
denuntiauere Brettonibus non se ultra ob eorum defensionem tam laboriosis
expeditionibus posse fatigari; ipsos potius monent arma corripere, et certandi
cum hostibus studium subire, qui non aliam ob causam, quam si ipsi inertia
soluerentur, eis possent esse fortiores. Quin etiam, quia et hoc sociis, quos
derelinquere cogebantur, aliquid commodi adlaturum putabant, murum a mari ad
mare recto tramite inter urbes, quae ibidem ob metum hostium factae fuerant,
ubi et Seuerus quondam uallum fecerat, firmo de lapide conlocarunt; quem
uidelicet murum hactenus famosum atque conspicuum, sumtu puplico priuatoque,
adiuncta secum Brittanorum manu, construebant, VIII pedes latum, et XII altum,
recta ab oriente in occasum linea, ut usque hodie intuentibus clarum est; quo
mox condito dant fortia segni populo monita, praebent instituendorum exemplaria
armorum. Sed et in litore oceani ad meridiem, quo naues eorum habebantur, quia
et inde barbarorum inruptio timebatur, turres per interualla ad prospectum
maris conlocant, et ualedicunt sociis tanquam ultra non reuersuri.
Quibus ad sua
remeantibus, cognita Scotti Pictique reditus denegatione, redeunt confestim
ipsi, et solito confidentiores facti, omnem aquilonalem extremamque insulae
partem pro indigenis ad murum usque capessunt. Statuitur ad haec in edito arcis
acies segnis, ubi trementi corde stupida die noctuque marcebat. At contra non
cessant uncinata hostium tela; ignaui propugnatores miserrime de muris tracti
solo adlidebantur. Quid plura? relictis
ciuitatibus ac muro fugiunt, disperguntur. Insequitur hostis, adcelerantur
strages cunctis crudeliores prioribus. Sicut enim agni a feris, ita miseri
ciues discerpuntur ab hostibus; unde a mansionibus ac possessiunculis suis
eiecti, inminens sibi famis periculum latrocinio ac rapacitate mutua
temperabant, augentes externas domesticis motibus clades, donec omnis regio
totius cibi sustentaculo, excepto uenandi solacio, uacuaretur.
|