[13] ANNO dominicae
incarnationis CCCCXXIII, Theodosius iunior post Honorium XLV ab Augusto regnum
suscipiens, XX et VI annis tenuit; cuius anno imperii VIII Palladius ad Scottos
in Christum credentes a pontifice Romanae ecclesiae Celestino primus mittitur
episcopus. Anno autem regni eius XXIII, Aetius uir inlustris, qui et patricius
fuit, tertium cum Simmacho gessit consulatum. Ad hunc pauperculae Brettonum
reliquiae mittunt epistulam, cuius hoc principium est: ‘Aetio ter consuli
gemitus Brittanorum;’ et in processu epistulae ita suas calamitates explicant:
‘Repellunt barbari ad mare, repellit mare ad barbaros; inter haec oriuntur duo genera
funerum, aut iugulamur, aut mergimur.’ Neque haec tamen agentes quicquam ab
illo auxilii impetrare quiuerunt, utpote qui grauissimis eo tempore bellis cum
Blaedla et Attila regibus Hunorum erat occupatus; et quamuis anno ante hunc
proximo Blaedla Attilae fratris sui sit interemtus insidiis, Attila tamen ipse
adeo intolerabilis reipuplicae remansit hostis, ut totam pene Europam, excisis
inuasisque ciuitatibus atque castellis, conroderet. Quin et hisdem temporibus
fames Constantinopolim inuasit; nec mora pestis secuta est; sed et plurimi
eiusdem urbis muri cum LVII turribus conruerunt; multis quoque ciuitatibus
conlapsis, fames et aerum pestifer odor plura hominum milia iumentorumque
deleuit.
|