[14] INTEREA Brettones
fames sua praefata magis magisque adficiens, ac famam suae malitiae posteris
diuturnam relinquens, multos eorum coegit uictas infestis praedonibus dare
manus, alios uero numquam, quin potius confidentes in diuinum, ubi humanum
cessabat auxilium, de ipsis montibus, speluncis, ac saltibus continue
rebellabant; et tum primum inimicis, qui per multos annos praedas in terra
agebant, strages dare coeperunt. Reuertuntur ergo inpudentes grassatores
Hiberni domus, post non longum tempus reuersuri; Picti in extrema parte insulae
tunc primum et deinceps quieuerunt, praedas tamen nonnumquam exinde et
contritiones de Brettonum gente agere non cessarunt.
Cessante autem uastatione hostili, tantis frugum
copiis insula, quantas nulla retro aetas meminit, affluere coepit; cum quibus
et luxuria crescere, et hanc continuo omnium lues scelerum comitari
adcelerauit; crudelitas praecipue, et odium ueritatis, amorque mendacii, ita
ut, siquis eorum mitior et ueritati aliquatenus propior uideretur, in hunc
quasi Brittaniae subuersorem omnium odia telaque sine respectu contorquerentur.
Et
non solum haec saeculares uiri, sed etiam ipse grex Domini eiusque pastores
egerunt; ebrietati, animositati, litigio, contentioni, inuidiae, ceterisque
huiusmodi facinoribus sua colla, abiecto leui iugo Christi, subdentes. Interea
subito corruptae mentis homines acerba pestis corripuit, quae in breui tantam
eius multitudinem strauit, ut ne sepeliendis quidem mortuis uiui sufficerent;
sed ne morte quidem suorum, nec timore mortis hi, qui supererant, a morte
animae, qua peccando sternebantur, reuocari poterant. Unde non multo post
acrior gentem peccatricem ultio diri sceleris secuta est. Initum namque est
consilium, quid agendum, ubi quaerendum esset praesidium ad euitandas uel
repellendas tam feras tamque creberrimas gentium aquilonalium inruptiones;
placuitque omnibus cum suo rege Uurtigerno, utSaxonum gentem de transmarinis
partibus in auxilium uocarent; quod Domini nutu dispositum esse constat, ut
ueniret contra improbos malum, sicut euidentius rerum exitus probauit.
|