[15] ANNO ab incarnatione Domini CCCCXLVIIII Marcianus cum
Ualentiniano XLVI ab Augusto regnum adeptus, VII annis tenuit. Tunc Anglorum
siue Saxonum gens, inuitata a rege praefato, Brittaniam tribus longis nauibus
aduehitur, et in orientali parte insulae, iubente eodem rege, locum manendi,
quasi pro patria pugnatura, re autem uera hanc expugnatura, suscipit. Inito
ergo certamine cum hostibus, qui ab aquilone ad aciem uenerant, uictoriam
sumsere Saxones. Quod ubi domi nuntiatum est, simul et insulae fertilitas, ac
segnitia Brettonum; mittitur confestim illo classis prolixior, armatorum ferens
manum fortiorem, quae praemissae adiuncta cohorti inuincibilem fecit exercitum.
Susceperunt ergo, qui aduenerant, donantibus Brittanis, locum habitationis inter
eos, ea condicione, ut hi pro patriae pace et salute contra aduersarios
militarent, illi militantibus debita stipendia conferrent.
Aduenerant autem de tribus Germaniae populis
fortioribus, id est Saxonibus, Anglis, Iutis. De Iutarum origine sunt Cantuarii
et Uictuarii, hoc est ea gens, quae Uectam tenet insulam, et ea, quae usque
hodie in prouincia Occidentalium Saxonum Iutarum natio nominatur, posita contra
ipsam insulam Uectam. De Saxonibus, id est ea regione, quae nunc Antiquorum
Saxonum cognominatur, uenere Orientales Saxones, Meridiani Saxones, Occidui
Saxones. Porro de Anglis, hoc est de illa patria, quae Angulus dicitur, et ab
eo tempore usque hodie manere desertus inter prouincias Iutarum et Saxonum
perhibetur, Orientales Angli, Mediterranei Angli, Merci, tota Nordanhymbrorum
progenies, id est illarum gentium, quae ad Boream Humbri fluminis inhabitant,
ceterique Anglorum populi sunt orti. Duces fuisse perhibentur eorum primi duo
fratres Hengist et Horsa; e quibus Horsa postea occisus in bello a Brettonibus,
hactenus in orientalibus Cantiae partibus monumentum habet suo nomine insigne.
Erant autem filii Uictgilsi, cuius pater Uitta, cuius pater Uecta, cuius pater
Uoden, de cuius stirpe multarum prouinciarum regium genus originem duxit.
Non mora ergo, confluentibus certatim in insulam
gentium memoratarum cateruis, grandescere populus coepit aduenarum, ita ut
ipsis quoque, qui eos aduocauerant, indigenis essent terrori. Tum subito
inito ad tempus foedere cum Pictis, quos longius iam bellando pepulerant, in
socios arma uertere incipiunt. Et primum quidem annonas sibi eos affluentius
ministrare cogunt, quaerentesque occasionem diuortii, protestantur, nisi
profusior sibi alimentorum copia daretur, se cuncta insulae loca rupto foedere
uastaturos. Neque aliquanto segnius minas effectibus prosequuntur. Siquidem, ut
breuiter dicam, accensus manibus paganorum ignis, iustas de sceleribus populi
Dei ultiones expetiit, non illius inpar, qui quondam a Chaldaeis succensus,
Hierosolymorum moenia, immo aedificia cuncta consumsit. Sic enim et hic agente
impio uictore, immo disponente iusto Iudice, proximas quasque ciuitates
agrosque depopulans, ab orientali mari usque ad occidentale, nullo prohibente,
suum continuauit incendium, totamque prope insulae pereuntis superficiem
obtexit. Ruebant aedificia puplica simul et priuata, passim sacerdotes inter
altaria trucidabantur, praesules cum populis sine ullo respectu honoris, ferro
pariter et flammis absumebantur; nec erat, qui crudeliter interemtos sepulturae
traderet. Itaque nonnulli de miserandis reliquiis in montibus conprehensi,
aceruatim iugulabantur; alii fame confecti procedentes manus hostibus dabant,
pro accipiendis alimentorum subsidiis aeternum subituri seruitium, si tamen non
continuo trucidarentur; alii transmarinas regiones dolentes petebant; alii
perstantes in patria trepidi pauperem uitam in montibus, siluis, uel rupibus
arduis suspecta semper mente agebant.
|