[19] UNDE dum redeunt, insidiator inimicus, casualibus laqueis
praeparatis, Germani pedem lapsus occasione contriuit, ignorans merita illius,
sicut Iob beatissimi, afflictione corporis propaganda; et dum aliquandiu uno in
loco infirmitatis necessitate teneretur, in uicina, qua manebat, casula exarsit
incendium; quod consumtis domibus, quae illic palustri harundine tegebantur, ad
eum habitaculum, in quo idem iacebat, flabris stimulantibus ferebatur.
Concursus omnium ad antistitem conuolauit, ut elatus manibus periculum, quod
inminebat, euaderet; quibus increpatis moueri se fidei praesumtione non passus
est. At multitudo omnis desperatione perterrita obuiam currit incendio. Sed ut
Dei potentia manifestior appareret, quicquid custodire temtauerat turba,
consumitur; quod uero iacens et infirmus defenderat, reserato hospitio sancti
uiri, expauescens flamma transiliuit, ultra citraque desaeuiens; et inter
globos flammantis incendii incolume tabernaculum, quod habitator inclusus
seruabat, emicuit. Exultat turba miraculo, et uictam se diuinis uirtutibus
gratulatur. Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis uulgus sine
numero; hi animas curare, hi cupientes corpora.
Referri
nequeunt, quae Christus operabatur in famulo, qui uirtutes faciebat infirmus;
et cum debilitati suae nihil remedii pateretur adhiberi, quadam nocte candentem
niueis uestibus uidit sibi adesse personam, quae manu extensa iacentem
uideretur adtollere, eumque consistere firmis uestigiis imperabat. Post quam horam ita, fugatis doloribus, recepit
pristinam sanitatem, ut, die reddito, itineris laborem subiret intrepidus.
|