[22] INTEREA Brittaniae cessatum quidem est parumper ab externis,
sed non a ciuilibus bellis. Manebant exterminia ciuitatum ab hoste derutarum ac
desertarum; pugnabant contra inuicem, qui hostem euaserant, ciues. Attamen
recente adhuc memoria calamitatis et cladis inflictae seruabant utcumque reges,
sacerdotes, priuati, et optimates suum quique ordinem. At illis decedentibus,
cum successisset actas tempestatis illius nescia, et praesentis solum
serenitatis statum experta, ita cuncta ueritatis ac iustitiae moderamina
concussa ac subuersa sunt, ut earum non dicam uestigium, sed ne memoria quidem,
praeter in paucis et ualde paucis ulla appareret. Qui inter alia inenarrabilium
scelerum facta, quae historicus eorum Gildus flebili sermone describit, et hoc
addebant, ut numquam genti Saxonum siue Anglorum, secum Brittaniam incolenti,
uerbum fidei praedicando committerent. Sed non tamen diuina pietas plebem suam,
quam praesciuit, deseruit, quin multo digniores genti memoratae praecones
ueritatis, per quos crederet, destinauit.
|