[24] MISIT etiam tunc isdem uenerandus pontifex ad Etherium
Arelatensem archiepiscopum, ut Augustinum Brittaniam pergentem benigne
susciperet, litteras, quarum iste est textus:
Reuerentissimo
et sanctissimo fratri Etherio coepiscopo Gregorius seruus seruorum Dei.
Licet apud
sacerdotes habentes Deo placitam caritatem religiosi uiri nullius commendatione
indigeant; quia tamen aptum scribendi se tempus ingessit, fraternitati uestrae
nostra mittere scripta curauimus; insinuantes latorem praesentium Augustinum
seruum Dei, de cuius certi sumus studio, cum aliis seruis Dei, illic nos pro
utilitate animarum auxiliante Domino direxisse; quem necesse est, ut
sacerdotali studio sanctitas uestra adiuuare, et sua ei solacia praebere
festinet. Cui etiam, ut promtiores ad suffragandum possitis existere, causam
uobis iniunximus subtiliter indicare; scientes quod, ea cognita, tota uos
propter Deum deuotione ad solaciandum, quia res exigit, commodetis. Candidum
praeterea presbyterum, communem filium, quem ad gubernationem patrimonioli
ecclesiae nostrae transmisimus, caritati uestrae in omnibus commendamus. Deus
te incolumem custodiat, reuerentissime frater.
Data die X
Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo
Augusto, anno XIIII, post consulatum eiusdem domini nostri anno XIII,
indictione XIIII.
|