[26] AT ubi datam sibi mansionem intrauerant, coeperunt apostolicam
primitiuae ecclesiae uitam imitari; orationibus uidelicet assiduis, uigiliis ac
ieiuniis seruiendo, uerbum uitae, quibus poterant, praedicando, cuncta huius
mundi uelut aliena spernendo, ea tantum, quae uictui necessaria uidebantur, ab
eis, quos docebant, accipiendo, secundum ea, quae docebant, ipsi per omnia
uiuendo, et paratum ad patiendum aduersa quaeque, uel etiam moriendum pro ea,
quam praedicabant, ueritate animum habendo. Quid mora? Crediderunt nonnulli et
baptizabantur, mirantes simplicitatem innocentis uitae, ac dulcedinem doctrinae
eorum caelestis. Erat autem prope ipsam ciuitatem ad orientem ecclesia in
honorem sancti Martini antiquitus facta, dum adhuc Romani Brittaniam
incolerent, in qua regina, quam Christianam fuisse praediximus, orare
consuerat. In hac ergo et ipsi primo conuenire, psallere, orare, missas facere,
praedicare, et baptizare coeperunt; donec, rege ad fidem conuerso, maiorem
praedicandi per omnia, et ecclesias fabricandi uel restaurandi licentiam
acciperent.
At ubi ipse
etiam inter alios delectatus uita mundissima sima sanctorum, et promissis eorum
suauissimis, quae uera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmauerant,
credens baptizatus est, coepere plures cotidie ad audiendum uerbum confluere,
ac, relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctae Christi ecclesiae credendo
sociare. Quorum fidei et conuersioni ita congratulatus esse rex perhibetur, ut
nullum tamen cogeret ad Christianismum; sed tantummodo credentes artiori
dilectione, quasi conciues sibi regni caelestis, amplecteretur. Didicerat enim
a doctoribus auctoribusque suae salutis seruitium Christi uoluntarium, non
coacticium esse debere. Nec distulit, quin etiam ipsis doctoribus suis locum
sedis eorum gradui congruum in Doruuerni metropoli sua donaret, simul et
necessarias in diuersis speciebus possessiones conferret.
|