[27] INTEREA uir Domini Augustinus uenit Arelas, et ab archiepiscopo
eiusdem ciuitatis Aetherio, iuxta quod iussa sancti patris Gregorii acceperant,
archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est; reuersusque Brittaniam misit
continuo Roman Laurentium presbyterum et Petrum monachum, qui beato pontifici
Gregorio gentem Anglorum fidem Christi suscepisse, ac se episcopum factum esse
referrent; simul et de eis, quae necessariae uidebantur, quaestionibus eius
consulta flagitans. Nec mora, congrua quaesitui responsa recepit; quae etiam
huic historiae nostrae commodum duximus indere.
I.
Interrogatio beati Augustini episcopi Cantuariorum ecclesiae: De episcopis,
qualiter cum suis clericis conuersentur, uel de his, quae fidelium oblationibus
accedunt altario; quantae debeant fieri portiones et qualiter episcopus agere
in ecclesia debeat?
Respondit
Gregorius papa urbis Romae: Sacra scriptura testatur, quam te bene nosse dubium
non est, et specialiter beati Pauli ad Timotheum epistulae, in quibus eum
erudire studuit, qualiter in domo Dei conuersari debuisset. Mos autem sedis
apostolicae est ordinatis episcopis praecepta tradere, ut omni stipendio, quod
accedit, quattuor debeant fieri portiones; una uidelicet episcopo et familiae
propter hospitalitatem atque susceptionem, alia clero, tertia pauperibus,
quarta ecclesiis reparandis. Sed quia tua fraternitas monasterii regulis
erudita, seorsum fieri non debet a clericis suis in ecclesia Anglorum, quae
auctore Deo nuper adhuc ad fidem perducta est, hanc debet conuersationem
instituere, quae initio nascentis ecclesiae fuit patribus nostris; in quibus
nullus eorum ex his, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis
omnia communia.
Siqui uero
sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt,
sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere; quia et de hisdem
patribus, de quibus praefati sumus, nouimus scriptum, quod diuidebatur
singulis, prout cuique opus erat. De eorum quoque stipendio cogitandum atque
prouidendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus
uiuant, et canendis psalmis inuigilent, et ab omnibus inlicitis et cor et
linguam et corpus Deo auctore conseruent. Communi autem uita uiuentibus iam de
faciendis portionibus, uel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia
nobis quid erit loquendum? Cum omne, quod superest, in causis piis ac
religiosis erogandum est, Domino magistro omnium docente: ‘Quod superest, date
elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis.’
II.
Interrogatio Augustini: Cum una sit fides, sunt ecclesiarum diuersae
consuetudines, et altera consuetudo missarum in sancta Romana ecclesia, atque
altera in Galliarum tenetur?
Respondit
Gregorius papa: Nouit fraternitas tua Romanae ecclesiae consuetudinem, in qua
se meminit nutritam. Sed mihi placet ut, siue in Romana, siue in Galliarum, seu
in qualibet ecclesia aliquid inuenisti, quod plus omnipotenti Deo possit
placere, sollicite eligas, et in Anglorum ecclesia, quae adhuc ad fidem noua
est, institutione praecipua, quae de multis ecclesiis colligere potuisti,
infundas. Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex
singulis ergo quibusque ecclesiis, quae pia, quae religiosa, quae recta sunt,
elige; et haec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in
consuetudinem depone.
III.
Interrogatio Augustini: Obsecro, quid pati debeat, siquis aliquid de ecclesia
furtu abstulerit?
Respondit
Gregorius: Hoc tua fraternitas ex persona furis pensare potest, qualiter ualeat
corrigi. Sunt enim quidam, qui habentes subsidia furtum perpetrant, et sunt
alii, qui hac in re ex inopia delinquunt; unde necesse est, ut quidam damnis,
quidam uero uerberibus, et quidam districtius, quidam autem lenius corrigantur.
Et cum paulo districtius agitur, ex caritate agendum est, et non ex furore;
quia ipsi hoc praestatur, qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur. Sic
enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus
filiis solent, quos et pro culpis uerberibus feriunt, et tamen ipsos, quos
doloribus adfligunt, habere heredes quaerunt; et quae possident, ipsis seruant,
quos irati insequi uidentur. Haec ergo caritas in mente tenenda est, et ipsa
modum correctionis dictat, ita ut mens extra rationis regulam omnino nihil
faciat. Addes etiam, quomodo ea, quae furtu de ecclesiis abstulerint, reddere
debeant. Sed absit, ut ecclesia cum augmento recipiat, quod de terrenis rebus
uidetur amittere, et lucra de uanis quaerere.
IIII.
Interrogatio Augustini: Si debeant duo germani fratres singulas sorores
accipere, quae sunt ab illis longa progenie generatae?
Respondit
Gregorius: Hoc fieri modis omnibus licet; nequaquam enim in sacris eloquiis
inuenitur, quod huic capitulo contradicere uideatur.
V.
Interrogatio Augustini: Usque ad quotam generationem fideles debeant cum
propinquis sibi coniugio copulari? et nouercis et cognatis si liceat copulari
coniugio?
Respondit
Gregorius: Quaedam terrena lex in Romana repuplica permittit, ut siue frater et
soror, seu duorum fratrum germanorum, uel duarum sororum filius et filia
misceantur. Sed experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non posse
succrescere. Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem reuelare. Unde
necesse est, ut iam tertia uel quarta generatio fidelium licenter sibi iungi
debeat; nam secunda, quam praediximus, a se omni modo debet abstinere. Cum
nouerca autem miscere graue est facinus, quia et in lege scriptum est:
‘Turpitudinem patris tui non reuelabis.’ Neque enim patris turpitudinem filius
reuelare potest. Sed quia scriptum est: ‘Erunt duo in carne una,’ qui
turpitudinem nouercae, quae una caro cum patre fuit, reuelare praesumserit, profecto
patris turpitudinem reuelauit. Cum cognata quoque miscere prohibitum est, quia
per coniunctionem priorem caro fratris fuerit facta. Pro qua re etiam Iohannes
Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio consummatus, cui non est
dictum, ut Christum negaret, et pro Christi confessione occisus est; sed quia
isdem Dominus noster Iesus Christus dixerat: ‘Ego sum ueritas’; quia pro
ueritate Iohannes occisus est, uidelicet et pro Christo sanguinem fudit.
Quia uero
sunt multi in Anglorum gente, qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic
nefando coniugio dicuntur admixti, ad fidem uenientes admonendi sunt, ut se
abstineant, et graue hoc esse peccatum cognoscant. Tremendum Dei iudicium
timeant, ne pro carnali dilectione tormenta aeterni cruciatus incurrant. Non
tamen pro hac re sacri corporis ac sanguinis Domini communione priuandi sunt,
ne in eis illa ulcisci uideantur, in quibus se per ignorantiam ante lauacrum
baptismatis adstrinxerunt. In hoc enim tempore sancta ecclesia quaedam per
feruorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per
considerationem dissimulat, atque ita portat et dissimulat, ut saepe malum,
quod aduersatur, portando et dissimulando conpescat. Omnes autem, qui ad fidem
ueniunt, admonendi sunt, ne tale aliquid audeant perpetrare. Siqui autem
perpetrauerint, corporis et sanguinis Domini communione priuandi sunt; quia,
sicut in his, qui per ignorantiam fecerunt, culpa aliquatenus toleranda est,
ita in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo peccare.
VI.
Interrogatio Augustini: Si longinquitas itineris magna interiacet, ut episcopi
non facile ualeant conuenire, an debeat sine aliorum episcoporum praesentia
episcopus ordinari?
Respondit
Gregorius: Et quidem in Anglorum ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus
inueniris, ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis potes. Nam quando
de Galliis episcopi ueniunt, qui in ordinatione episcopi testes adsistant? Sed
fraternitatem tuam ita uolumus episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo
interuallo minime disiungantur, quatinus nulla sit necessitas, ut in
ordinatione episcopi pastores quoque alii, quorum praesentia ualde est utilis,
facile debeant conuenire. Cum igitur auctore Deo ita fuerint episcopi in
propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine adgregatis
tribus uel quattuor episcopis fieri non debet. Nam in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disponantur,
exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Certe enim
dum coniugia in mundo celebrantur, coniugati quique conuocantur, ut qui in uia
iam coniugii praecesserunt, in subsequentis quoque copulae gaudio misceantur.
Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione, qua per sacrum ministerium homo
Deo coniungitur, tales conueniant, qui uel in prouectu ordinati episcopi gaudeant,
uel pro eius custodia omnipotenti Deo preces pariter fundant?
VII.
Interrogatio Augustini: Qualiter debemus cum Galliarum atque Brittaniarum
episcopis agere?
Respondit
Gregorius: In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus; quia ab
antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus
accepit, quem nos priuare auctoritate percepta minime debemus. Si igitur
contingat, ut fraternitas tua ad Galliarum prouinciam transeat, cum eodem
Arelatense episcopo debet agerc, qualiter, siqua sunt in episcopis uitia,
corrigantur. Qui si forte in disciplinac uigore tepidus cxistat, tuae
fraternitatis zelo accendendus est. Cui etiam epistulas fecimus, ut cum tuae
sanctitatis praesentia in Galliis, et ipse tota mente subueniat, et quae sunt
Creatoris nostri iussioni contraria, ab episcoporum moribus conpescat. Ipse
autem extra auctoritatem propriam episcopos Galliarum iudicare non poteris; sed
suadendo, blandiendo, bona quoque opera eorum imitationi monstrando, prauorum
mentes ad sanctitatis studia reforma; quia scriptum est in lege: ‘Per alienam
messem transiens falcem mittere non debet, sed manu spicas conterere et
manducare.’ Falcem enim iudicii mittere non potes in ca segete, quae alteri
uidetur esse commissa; sed per affectum boni operis frumenta dominica uitiorum
suorum paleis expolia, et in ecclesiae corpore monendo et persuadendo, quasi
mandendo conuerte. Quicquid uero ex auctoritate agendum est, cum pracdicto
Arelatense episcopo agatur, ne praetermitti possit hoc, quod antiqua patrum
institutio inuenit. Brittaniarum uero omnes episcopos tuae fraternitati
committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, peruersi
auctoritate corrigantur.
VIII.
Interrogatio Augustini: Si pregnans mulier debeat baptizari? aut postquam
genuerit, post quantum tempus possit ecclesiam intrare? aut etiam, ne morte
praeoccupetur, quod genuerit, post quot dies hcc liceat sacri baptismatis
sacramenta percipere? aut post quantum temporis huic uir suus possit in carnis
copulatione coniungi? aut, si menstrua consuetudine tenetur, an ecclesiam
intrare ei liceat, aut sacrae communionis sacramenta percipere? aut uir suae
coniugi permixtus, priusquam lauetur aqua, si ecclesiam possit intrare? uel
etiam ad mysterium communionis sacrae accedere? Quae omnia rudi Anglorum genti
oportet haberi conperta.
Respondit
Gregorius: Hoc non ambigo fraternitatem tuam esse requisitam, cui iam et
responsum reddidisse me arbitror. Sed hoc, quod ipse dicere et sentire
potuisti, credo, quia mea apud te uolueris responsione firmari. Mulier etenim
pregnans cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos
culpa aliqua fecunditas carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradiso
deliquissent, inmortalitatem, quam acceperant, recto Dei iudicio perdiderunt. Quia
itaque isdem omnipotens Deus humanum genus pro culpa sua funditus extinguere
noluit, et inmortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen pro
benignitate suae pietatis fecunditatem ei subolis reseruauit. Quod ergo naturae
humanae ex omnipotentis Dei dono seruatum est, qua ratione poterit a sacri
baptismatis gratia prohibere? In illo quippe mysterio, in quo omnis culpa
funditus extinguitur, ualde stultum est, si donum gratiae contradicere posse
uideatur.
Cum uero
enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, testamenti
ueteris praeceptione didicisti, ut pro masculo diebus XXXIII, pro femina autem
diebus LXVI debeat abstinere. Quod tamen sciendum est, quia in mysterio
accipitur. Nam si hora eadem, qua genuerit, actura gratias intrat ecclesiam,
nullo peccati pondere grauatur; uoluptas ctenim carnis, non dolor in culpa est.
In carnis autem commistione uoluptas est; nam in prolis prolatione gemitus.
Unde et ipsi primae matri omnium dicitur: ‘In doloribus paries.’ Si itaque
enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam in culpam
deputamus. Baptizare autem uel enixam mulierem, uel hoc quod genuerit, si
mortis periculo urguetur, uel ipsam hora eadem, qua gignit, uel hoc, quod
gignitur, eadem, qua natum est, nullo modo prohibetur; quia sancti mysterii
gratia, sicut uiuentibus atque discernentibus cum magna discretione prouidenda
est; ita his, quibus mors inminet, sine ulla dilatione offerenda; ne dum adhuc
tempus ad praebendum redemtionis mysterium quaeritur, interueniente paululum
mora, inueniri non ualeat, qui redimatur.
Ad eius uero
concubitum uir suus accedere non debet, quoadusque, qui gignitur, ablactatur
Praua autem in coniugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios,
quos gignunt, nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum
tradant, quod uidelicet ex sola causa incontinentiae uidetur inuentum; quia,
dum se continere nolunt, despiciunt lactare, quos gignunt. Hae itaque, quae
filios suos ex praua consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis
tempus transierit, uiris suis non debent admisceri; quippe quia et sine partus
causa, cum in suetis menstruis detinentur, uiris suis misceri prohibentur; ita
ut morte lex sacra feriat, siquis uir ad menstruatam mulierem accedat. Quae
tamen mulier, dum consuetudinem menstruam patitur, prohiberi ecclesiam intrare
non debet, quia ei naturae superfluitas in culpam non ualet reputari; et per
hoc, quod inuita patitur, iustum non est, ut ingressu ecclesiae priuetur.
Nouimus namque, quod mulier, quae fluxum patiebatur sanguinis, post tergum
Domini humiliter ueniens uestimenti eius fimbriam tetigit, atque ab ea statim
sua infirmitas recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit
Domini uestimentum tangere, cur, quae menstruam sanguinis patitur, ei non
liceat Domini ecclesiam intrare? Sed dices:
Illam infirmitas conpulit; has uero, de quibus loquimur, consuetudo
constringit. Perpende autem, frater carissime, quia omne, quod in hac mortali
carne patimur ex infirmitate naturae, est digno Dei iudicio post culpam
ordinatum. Esurire namque, sitire, aestuare, algere, lassescere ex infirmitate
naturae est. Et quid est aliud contra famem alimenta, contra sitim potum,
contra aestum auras, contra frigus uestem, contra lassitudinem requiem
quaerere, nisi medicamentum quidem contra egritudines explorare? Feminae itaque
et menstruus sui sanguinis fluxus egritudo est. Si igitur bene praesumsit, quae
uestimentum Domini in langore posita tetigit, quod uni personae infirmanti
conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus, quae naturae suae uitio
infirmantur?
Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus
percipere non debet prohiberi. Si autem ex ueneratione magna percipere non
praesumit, laudanda est; sed si perceperit, non iudicanda. Bonarum quippe
mentium est, et ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est; quia
saepe sine culpa agitur, quod uenit ex culpa; unde etiam cum esurimus, sine
culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est, ut esuriamus.
Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, uidelicet quae
naturaliter accedit. Sed tamen quod natura ipsa ita uitiata est, ut etiam sine
uoluntatis studio uideatur esse polluta, ex culpa uenit uitium, in quo se ipsa,
qualis per iudicium facta sit, humana natura cognoscat. Et homo, qui culpam
sponte perpetrauit, reatum culpae portet inuitus. Atque ideo feminae cum semet
ipsis considerent, et si in menstrua consuetudine ad sacramentum dominici
corporis et sanguinis accedere non praesumant, de sua recta consideratione laudandae
sunt; dum uero percipiendo ex religiosae uitae consuetudine eiusdem mysterii
amore rapiuntur, reprimendae, sicut praediximus, non sunt. Sicut enim in
testamento ueteri exteriora opera obseruantur, ita in testamento novo non tam,
quod exterius agitur, quam id, quod interius cogitatur, sollicita intentione
adtenditur, ut subtili sententia puniatur. Nam cum multa lex uelut inmunda
manducare prohibeat, in euangelio tamen Dominus dicit: ‘Non quod intrat in os,
coinquinat hominem; sed quae exeunt de ore, illa sunt, quae coinquinant
hominem.’ Atque paulo post subiecit exponens: ‘Ex corde exeunt cogitationes
malae.’ Ubi ubertim indicatum est, quia illud ab omnipotente Deo pollutum esse
in opere ostenditur, quod ex pollutae cogitationis radice generatur. Unde Paulus quoque apostolus dicit: ‘Omnia munda
mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum.’ Atque mox eiusdem
causam coinquinationis adnuntians subiungit: Coinquinata sunt enim et mens
eorum et conscientia.’ Si ergo ei cibus inmundus non est, cui mens inmunda non fuerit;
cur, quod munda mente mulier ex natura patitur, ei in inmunditiam reputetur?
Uir autem cum
propria coniuge dormiens, nisi lotus aqua, intrare ecclesiam non debet; sed
neque lotus intrare statim debet. Lex autem ueteri populo praecepit, ut mixtus
uir mulieri, et lauari aqua debeat, et ante solis occasum ecclesiam non
intrare; quod tamen intellegi spiritaliter potest. Quia mulieri uir miscetur,
quando inlicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem
coniungitur; quia, nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferueat, dignum
se congregationi fratrum aestimare non debet, qui se grauari per nequitiam
prauae uoluntatis uidet. Quamuis de hac re diuersae hominum nationes diuersa
sentiant, atque alia custodire uideantur, Romanorum tamen semper ab
antiquioribus usus fuit, post amixtioncm propriae coniugis, et lauacri
purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum reuerenter abstinere
Nec haec dicentes culpam deputamus esse coniugium; sed quia ipsa licita amixtio
coniugis sine uoluntate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu
abstinendum est; quia uoluntas ipsa esse sine culpa nullatenus potest. Non enim
de adulterio uel fornicatione, sed de legitimo coniugio natus fuerat, qui
dicebat: ‘Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me
mater mea.’ Qui enim in iniquitatibus conceptum se nouerat, a delicto se natum
gemebat; quia portat in ramo umorem uitii, quem traxit ex radice. In quibus tamen uerbis non amixtionem coniugum
iniquitatem nominat, sed ipsam uidelicet uoluntatem amixtionis. Sunt etenim
multa, quae licita ac legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus fedamur;
sicut saepe irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi
perturbamus; et cum rectum sit, quod agitur, non est tamen adprobabile, quod in
eo animus perturbatur. Contra uitia quippe delinquentium iratus fuerat, qui
diccbat: ‘Turbatus est prae ira oculus meus.’ Quia cnim non ualet nisi
tranquilla mens in contemplationis se lucem suspendere, in ira suum oculum
turbatum dolebat; quia, dum male acta deorsum insequitur, confundi atque
turbari a summorum contemplatione cogebatur. Et laudabilis ergo est ira
contra uitium, et tamen molesta, qua turbatum se aliquem reatum incurrisse
aestimabat. Oportet itaque legitimam carnis copulam, ut causa prolis sit, non
uoluntatis; et carnis commixtio creandorum liberorum sit gratia, non
satisfactio uitiorum. Siquis uero suam coniugem non cupidine uoluptatis raptus,
scd solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto siue de
ingressu ecclesiae, seu de sumendo dominici corporis sanguinisque mysterio, suo
est iudicio relinquendus; quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in
igne positus nescit ardere. Cum uero non amor ortandi subolis, sed uoluntas
dominatur in opere commixtionis, habent coniuges etiam de sua commixtione, quod
defleant. Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa
concessione metu animum concutit. Nam cum Paulus apostolus diceret: ‘Qui se
continere non potest, habeat uxorem suam,’ statim subiungere curauit: ‘Hoc
autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.’ Non enim indulgetur,
quod licet, quia iustum est. Quod igitur indulgere dixit, culpam esse
demonstrauit.
Uigilanti
uero mente pensandum est, quod in Sina monte Dominus ad populum locuturus prius
eundem populum abstinere a mulieribus praecipit. Et si illic, ubi Dominus per
creaturam subditam hominibus loquebatur, tanta prouisione est munditia corporis
requisita, ut, qui uerba Dei perciperent, mulieribus mixti non essent: quanto
magis mulieres, quae corpus Domini omnipotentis accipiunt, custodire in se
munditiam carnis debent, ne ipsa inaestimabilis mystcrii magnitudine grauentur?
Hinc etiam ad Dauid de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus
mundi essent, panes propositionis acciperent, quos omnino non acciperent, nisi
prius mundos eos Dauid a mulieribus fateretur. Tunc autem uir, qui post
amixtionem coniugis lotus aqua fuerit, etiam sacrae communionis mysterium ualet
accipere, cum ei iuxta praefinitam sententiam etiam ecclesiam licuerit intrare.
VIIII.
Interrogatio Augustini: Si post inlusionem, quae per somnium solet accedere,
uel corpus Domini quislibet accipere ualeat: uel, si sacerdos sit, sacra
mysteria celebrare?
Respondit
Gregorius: Hunc quidem testamentum ueteris legis, sicut in superiori capitulo
iam diximus, pollutum dicit, et nisi lotum aqua ei usque ad uesperum intrare
ecclesiam non concedit. Quod tamen aliter populus spiritalis intellegens sub
eodem intellectu accipiet, quo praefati sumus; quia quasi per somnium
inluditur, qui temtatus inmunditia, ueris imaginibus in cogitatione inquinatur;
sed lauandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrimis abluat; et nisi prius
ignis temtationis reciderit, reum se quasi usque ad uesperum cognoscat. Sed est
in eadem inlusione ualde necessaria discretio, quae subtiliter pensari debet,
ex qua re accedat menti dormientis; aliquando enim ex crapula, aliquando ex
naturae superfluitate uel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et
quidem cum ex naturae superfluitate uel infirmitate euenerit, omnimodo haec
inlusio non est timenda; quia hanc animum nescientem pertulisse magis dolendum
est, quam fecisse. Cum uero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis
rapitur, atque idcirco umorum receptacula grauantur, habet exinde animus
aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii
uel missarum sollemnia celebrandi; cum fortasse aut festus dies exigit, aut
exhiberi mysterium (pro eo, quod sacerdos alius in loco deest) ipsa necessitas
conpellit. Nam si adsunt alii, qui implere ministerium ualeant, inlusio pro
crapula facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet; sed ab
immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet; si tamen
dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt, quibus ita
plerumque inlusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus,
turpibus imaginationibus non fedetur. Qua in re unum ibi ostenditur ipsa mens
rea, non tamen uel suo iudicio libera, cum se, etsi dormienti corpore, nihil
meminit uidisse, tamen in uigiliis corporis meminit in ingluuiem cecidisse. Sin
uero ex turpi cogitatione uigilantis oritur inlusio dormientis, patet animo
reatus suus; uidet enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia, quod
cogitauit sciens, hocpertulit nesciens. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum
suggestione an delectatione, uel, quod maius est, peccati consensu acciderit.
Tribus enim modis impletur omne peccatum, uidelicet suggestione, delectatione,
consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus
per spiritum; quia et primam culpam serpens suggessit, Eua uelut caro delectata
est, Adam uero uelut spiritus consensit; et necessaria est magna discretio, ut
inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem et consensum iudex
sui animus praesideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente,
si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est;
cum uero delectare caro coeperit, tunc peccatum incipit nasci; si autem etiam
ex deliberatione consentit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione
igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu
perfectio. Et saepe contingit, ut hoc, quod malignus spiritus seminat in
cogitatione, caro in delectationem trahat; nec tamen anima eidem delectationi
consentiat. Et cum caro delectare sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis
uoluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur inuitus, ut
ei ex ratione contradicat, ne consentiat; et tamen delectatione ligatus sit,
sed ligatum se uehementer ingemiscat. Unde
et ille caelestis exercitus praecipuus miles gemebat dicens: ‘Uideo aliam legem
in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege
peccati, quae est in membris meis.’ Si autem captiuus erat, minimc pugnabat;
sed et pugnabat; quapropter et captiuus erat, et pugnabat igitur legi mentis,
cui lex, quae in membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captiuus non erat.
Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, captiuus et liber; liber ex iustitia,
quam diligit, captiuus ex delectatione, quam portat inuitus.
|