[28] HUCUSQUE responsiones beati papae Gregorii ad consulta
reuerentissimi antistitis Augustini. Epistulam uero, quam se Arelatensi episcopo
fecisse commemorat, ad Uergilium Aetherii successorem dederat; cuius haec forma
est:
‘Reuerentissimo
et sanctissimo fratri Uergilio coepiscopo Gregorius seruus seruorum Dei.
Quantus sit affectus
uenientibus sponte fratribus inpendendus, ex eo, quod plerumque solent
caritatis causa inuitari, cognoscitur. Et ideo, si communem fratrem Augustinum
episcopum ad uos uenire contigerit, ita illum dilectio uestra, sicut decet,
affectuose dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suae bono refoueat,
et alios, qualiter fraterna caritas colenda sit, doceat. Et quoniam sacpius
euenit, ut hi, qui longe sunt positi, prius ab aliis, quae sunt emendanda,
cognoscant; siquas fortasse fraternitati uestrae sacerdotum uel aliorum culpas
intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta inuestigatione perquirite, et
ita uos in ea, quae Deum offendunt, et ad iracundiam prouocant, districtos ac
sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et uindicta culpabilem feriat,
et innocentem falsa opinio non affligat. Deus te incolumem custodiat,
reuerentissime frater.
Data die X
Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto
anno XIX, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.’
|