[29] PRAETEREA idem papa Gregorius Augustino episcopo, quia
suggesserat ei multam quidem sibi esse messem, sed operarios paucos, misit cum
praefatis legatariis suis plures cooperatores ac uerbi ministros; in quibus
primi et praecipui erant Mellitus, Iustus, Paulinus, Rufinianus; et per eos
generaliter uniuersa, quae ad cultum erant ac ministerium ecclesiae necessaria,
uasa uidelicet sacra, et uestimenta altarium, ornamenta quoque ecclesiarum, et
sacerdotalia uel clericilia indumenta, sanctorum etiam apostolorum ac martyrum
reliquias, nec non et codices plurimos. Misit etiam litteras, in quibus
significat se ei pallium direxisse, simul et insinuat, qualiter episcopos in
Brittania constituere debuisset; quarum litterarum iste est textus:
‘Reuerentissimo
et sanctissimo fratri Augustino coepiscopo Gregorius seruus seruorum Dei.
Cum certum
sit pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia aeterm regni praemia
reseruari; nobis tamen eis necessc est honorum beneficia tribuere, ut in spiritalis
operis studio ex remuneratione ualcant multiplicius insudare. Et quia noua
Anglorum ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam eodem Domino largiente, et te
laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum sollemnia
agenda concedimus, ita ut per loca singula XII episcopos ordines, qui tuae
subiaceant dicioni, quatinus Lundoniensis ciuitatis episcopus semper in
posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac
sancta et apostolica, cui Deo auctore descruio, sedc percipiat. Ad Eburacam
uero ciuitatem te uolumus episcopum mittere, quem ipse iudicaucris ordinare;
ita duntaxat, ut, si eadem ciuitas cum finitimis locis uerbum Dei receperit,
ipse quoque XII episcopos ordinet, et metropolitani honore perfruatur; quia ei
quoque, si uita comes fuerit, pallium tribuere Domino fauente disponimus, quem
tamen tuae fraternitatis uolumus dispositioni subiacere; post obitum uero tuum
ita episcopis, quos ordinauerit, praesit, ut Lundoniensis episcopi nullo modo
dicioni subiaceat. Sit uero inter Lundoniae et Eburacae ciuitatis episcopos in
posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur, qui prius fuerit
ordinatus; communi autem consilio, et concordi actione quaeque sunt pro Christi
zelo agenda disponant unanimiter; recte sentiant, et ea, quae senserint, non
sibimet discrepando perficiant.
Tua uero
fraternitas non solum eos episcopos, quos ordinauerit, neque hos tantummodo,
qui per Eburacae episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Brittaniae
sacerdotes habeat Deo Domino nostro Iesu Christo auctore subiectos; quatinus ex
lingua et uita tuae sanctitatis et recte credendi, et bene uiuendi formam
percipiant, atque officium suum fide ac moribus exsequentes, ad caelestia, cum
Dominus uoluerit, regna pertingant. Deus te incolumem custodiat, reuerentissime
frater.
Data die X.
Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto
anno XVIIII, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.
|