[30] ABEUNTIBUS autem praefatis legatariis, misit post eos beatus
pater Gregorius litteras memoratu dignas, in quibus aperte, quam studiose erga
saluationem nostrae gentis inuigilauerit, ostendit, ita scribens:
‘Dilectissimo
filio Mellito abbati Gregorius seruus seruorum Dei.
Post
discessum congregationis nostrae, quae tecum est, ualde sumus suspensi redditi,
quia nihil de prosperitate uestri itineris audisse nos contigit. Cum ergo Deus
omnipotens uos ad reuerentissimum uirum fratrem nostrum Augustinum episcopum
perduxerit, dicite ei, quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractaui;
uidelicet, quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant; sed ipsa,
quae in eis sunt, idola destruantur; aqua benedicta fiat, in eisdem fanis
aspergatur, altaria construantur, reliquiae ponantur. Quia, si fana eadem bene
constructa sunt, necesse est, ut a cultu daemonum in obsequio ueri Dei debeant
commutari; ut dum gens ipsa eadem fana sua non uidet destrui, de corde errorem
deponat, et Deum uerum cognoscens ac adorans, ad loca, quae consueuit,
familiarius concurrat. Et quia boues solent in sacrificio daemonum multos
occidere, debet eis etiam hac de re aliqua sollemnitas immutari; ut die
dedicationis, uel natalicii sanctorum martyrum, quorum illic reliquiae
ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias, quae ex fanis commutatae
sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conuiuiis sollemnitatem
celebrent; nec diabolo iam animalia immolent, et ad laudem Dei in esu suo
animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant; ut dum
eis aliqua exterius gaudia reseruantur, ad interiora gaudia consentire facilius
ualeant. Nam duris mentibus simul omnia abscidere impossibile esse non dubium
est, quia et is, qui summum locum ascendere nititur, gradibus uel passibus, non
autem saltibus eleuatur. Sic Israelitico populo in Aegypto Dominus se quidem
innotuit; sed tamen eis sacrificiorum usus, quae diabolo solebat exhibere, in
culto proprio reseruauit, ut eis in suo sacrificio animalia immolare
praeciperet; quatinus cor mutantes, aliud de sacrificio amitterent, aliud
retinerent; ut etsi ipsa essent animalia, quae offerre consueuerant, uero tamen
Deo haec et non idolis immolantes, iam sacrificia ipsa non essent. Haec igitur
dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipse in praesenti
illic positus perpendat, qualiter omnia debeat dispensare. Deus te incolumem
custodiat, dilectissime fili.
Data die XV.
Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto
anno XIX, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.
|