[31] QUO in tempore misit etiam Augustino epistulam super miraculis,
quae per eum facta esse cognouerat, in qua eum, ne per illorum copiam periculum
elationis incurreret, his uerbis hortatur:
Scio, frater
carissime, quia omnipotens Deus per dilectionem tuam in gentem, quam eligi
uoluit, magna miracula ostendit; unde necesse est, ut de eodem dono caelesti et
timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas. Gaudeas uidelicet, quia Anglorum
animae per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur; pertimescas
uero, ne inter signa, quae fiunt, infirmus animus in sui praesumtione se
eleuet, et unde foras in honorem tollitur, inde per inanem gloriam intus cadat.
Meminisse etenim debemus, quia discipuli cum gaudio a praedicatione redeuntes,
dum caelesti magistro dicerent: ‘Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis
subiecta sunt,’ protinus audierunt: ‘Nolite gaudere super hoc, sed potius
gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelo.’ In priuata enim et temporali
laetitia mentem posuerant, qui de miraculis gaudebant; sed de priuata ad
communem, de temporali ad aeternam laetitiam reuocantur, quibus dicitur: ‘In
hoc gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelo.’ Non enim omnes electi
miracula faciunt, sed tamen eorum nomina omnium in caelo tenentur adscripta.
Ueritatis etenim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono, quod
commune cum omnibus habent, et in quo finem laetitiae non habent.
Restat
itaque, frater carissime, ut inter ea, quae operante Domino exterius facis,
semper te interius subtiliter iudices ac subtiliter intellegas et temet ipsum
quis sis, et quanta sit in eadem gente gratia, pro cuius conuersione etiam
faciendorum signorum dona percepisti. Et si quando te Creatori nostro seu per
linguam, siue per operam reminisceris deliquisse, semper haec ad memoriam
reuoces, ut surgentem cordis gloriam memoria reatus premat. Et quicquid de
faciendis signis acceperis, uel accepisti, haec non tibi, sed illis deputes
donata, pro quorum tibi salute collata sunt.
|