[32] MISIT idem beatus papa Gregorius eodem tempore etiam regi
Aedilbercto epistulam, simul et dona in diuersis speciebus perplura;
temporalibus quoque honoribus regem glorificare satagens, cui gloriae caelestis
suo labore et industria notitiam prouenisse gaudebat. Exemplar autem praefatae
epistulae hoc est:
Domino
gloriosissimo atque praecellentissimo filio Aedilbercto regi Anglorum Gregorius
episcopus.
Propter hoc
omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos
omnibus, quibus praelati fuerint, dona suae pictatis inpendat. Quod in Anglorum
gente factum cognouimus, cui uestra gloria idcirco est praeposita, ut per bona,
quae uobis concessa sunt, etiam subiectae uobis genti superna beneficia
praestarentur. Et ideo, gloriose fili, eam, quam accepisti diuinitus gratiam,
sollicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere
festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conuersione multiplica, idolorum
cultus insequere, fanorum aedificia euerte, subditorum mores ex magna uitae
munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla
monstrando aedifica; ut illum retributorem inuenias in caelo, cuius nomen atque
cognitionem dilataueris in terra. Ipse enim uestrae quoque gloriae nomen etiam
posteris gloriosius reddet, cuius uos honorem quaeritis et seruatis in
gentibus.
Sic etenim
Constantinus quondam piissimus imperator Romanam rempuplicam a peruersis
idolorum cultibus reuocans omnipotenti Deo Domino nostro Iesu Christo secum
subdidit, seque cum subiectis populis tota ad eum mente conuertit. Unde factum
est, ut antiquorum principum nomen suis uir ille laudibus uinceret, et tanto in
opinione praecessores suos, quanto et in bono opere superaret. Et nunc itaque
uestra gloria cognitionem unius Dei, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,
regibus ac populis sibimet subiectis festinet infundere, ut et antiquos gentis
suac reges laudibus ac meritis transeat, et quanto in subiectis suis etiam
aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis
Dei terribile examen securior fiat.
Reuerentissimus
frater noster Augustinus episcopus in monasterii regula edoctus, sacrae
scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque uos
ammonet, libenter audite, deuote peragite, studiose in memoria reseruate; quia,
si uos eum in eo, quod pro omnipotente Deo loquitur, auditis, isdem omnipotens
Deus hunc pro uobis exorantem celerius exaudit. Si enim, quod absit, uerba eius
postponitis, quando eum omnipotens Deus poterit audire pro uobis, quem uos
neglegitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo uos in feruore fidei
stringite, atque adnisum illius uirtute, quam uobis diui nitas tribuit,
adiuuate, ut regni sui uos ipse faciat esse participes, cuius uos fidem in
regno uestro recipi facitis et custodiri.
Praeterea
scire uestram gloriam uolumus, quia, sicut in scriptura sacra ex uerbis Domini
omnipotentis agnoscimus, praesentis mundi iam terminus iuxta est, et sanctorum
regnum uenturum est, quod nullo umquam poterit fine terminari. Adpropinquante
autem eodem mundi termino, multa inminent, quae antea non fuerunt; uidelicet
immutationes aeris, terroresque de caelo, et contra ordinationem temporum
tempestates, bella, fames, pestilentiae, terrae motus per loca; quae tamen non
omnia nostris diebus uentura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur.
Uos itaque, siqua ex his euenire in terra uestra cognoscitis, nullo modo
uestrum animum perturbetis; quia idcirco haec signa de fine saeculi
praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora
suspecti, et uenturo Iudici in bonis actibus inueniamur esse praeparati. Haec
nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno
uestro excreuerit, nostra quoque apud uos locutio latior excrescat, et tanto
plus loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis uestrae perfecta
conuersione multiplicant.
Parua autem
exenia transmisi, quae uobis parua non erunt, cum a uobis ex beati Petri
apostoli fuerint benedictione suscepta. Omnipotens itaque Deus in uobis gratiam
suam, quam coepit, perficiat, atque uitam uestram et hic per multorum annorum
curricula extendat, et post longa tempora in caelestis uos patriae
congregatione recipiat. Incolumem excellentiam uestram gratia superna
custodiat, domine fili.
Data die X.
Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto
anno XVIIII, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.
|