[33] AT Augustinus, ubi in regia ciuitate sedem episcopalem, ut
praediximus, accepit, recuperauit in ea, regio fultus adminiculo, ecclesiam,
quam inibi antiquo Romanorum fidelium opere factam fuisse didicerat, et eam in
nomine sancti Saluatoris Dei et Domini nostri Iesu Christi sacrauit, atque
ibidem sibi habitationem statuit et cunctis successoribus suis. Fecit autem et
monasterium non longe ab ipsa ciuitate ad orientem, in quo, eius hortatu,
Aedilberct ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli a fundamentis
construxit, ac diuersis donis ditauit, in qua et ipsius Augustini, et omnium
episcoporum Doruuernensium, simul et regum Cantiae poni corpora possent. Quam
tamen ecclesiam non ipse Augustinus, sed successor eius Laurentius consecrauit.
Primus autem
eiusdem monasterii abbas Petrus presbiter fuit, qui legatus Galliam missus
demersus est in sinu maris, qui uocatur Amfleat, et ab incolis loci ignobili
traditus sepulturae; sed omnipotens Deus ut, qualis meriti uir fuerit,
demonstraret, omni nocte supra sepulchrum eius lux caelestis apparuit, donec animaduertentes
uicini, qui uidebant, sanctum fuisse uirum, qui ibi esset sepultus, et
inuestigantes, unde uel quis esset, abstulerunt corpus, et in Bononia ciuitate
iuxta honorem tanto uiro congruum in ecclesia posuerunt.
|