Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
LIBER SECUNDUS. [1] HIS temporibus, id est anno dominicae incarnationis DCV, beatus papa Gregorius, postquam sedem Romanae et apostolicae ecclesiae XIII annos, menses VI, et dies X gloriosissime rexit, defunctus est, atque ad aeternam regni caelestis sedem translatus. De quo nos conuenit, quia nostram, id est Anglorum, gentem de potestate Satanae ad fidem Christi sua industria conuertit, latiorem in nostra historia ecclesiastica facere sermonem, quem recte nostrum appellare possumus et debemus apostolum. Quia, cum primum in toto orbe gereret pontificatum, et conuersis iam dudum ad fidem ueritatis esset praelatus ecclesiis, nostram gentem eatenus idolis mancipatam Christi fecit ecclesiam, ita ut apostolicum illum de eo liceat nobis proferre sermonem: quia etsi aliis non est apostolus, sed tamen nobis est; nam signaculum apostolatus eius nos sumus in Domino. Erat autem natione Romanus, a patre Gordiano, genus a proauis non solum nobile, sed et religiosum ducens. Denique Felix eiusdem apostolicae sedis quondam episcopus, uir magnae gloriae in Christo et ecclesia, eius fuit atauus. Sed ipse nobilitatem religionis non minore quam parentes et cognati uirtute deuotionis exercuit. Nobilitatem uero illam, quam ad saeculum uidebatur habere, totam ad nanciscendam supernae gloriam dignitatis diuina gratia largiente conuertit. Nam mutato repente habitu saeculari monasterium petiit, in quo tanta perfectionis gratia coepit conuersari, ut, sicut ipse postea flendo solebat adtestari, animo illius labentia cuncta subteressent, ut rebus omnibus, quae uoluuntur, emineret, ut nulla nisi caelestia cogitare soleret, ut etiam retentus corpore ipsa iam carnis claustra contemplatione transiret, ut mortem quoque, quae pene cunctis poena est, uidelicet ut ingressum uitae, et laboris sui praemium amaret. Haec autem ipse de se, non profectum iactando uirtutum, sed deflendo potius defectum, quem sibi per curam pastoralem incurrisse uidebatur, referre consuerat. Denique tempore quodam secreto, cum diacono suo Petro conloquens, enumeratis animi sui uirtutibus priscis, mox dolendo subiunxit: ‘At nunc ex occasione curae pastoralis saecularium hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suae speciem terreni actus puluere fedatur. Cumque se pro condescensione multorum ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad haec procul dubio minor redit. Perpendo itaque, quid tolero, perpendo, quid amisi; dumque intueor illud, quod perdidi, fit hoc grauius, quod porto.’ Haec quidem sanctus uir ex magnae humilitatis intentione dicebat; sed nos credere decet nihil eum monachicae perfectionis perdidisse occasione curae pastoralis, immo potiorem tunc sumsisse profectum de labore conuersionis multorum, quam de propriae quondam quiete conuersationis habuerat; maxime quia et pontificali functus officio domum suam monasterium facere curauit; et dum primo de monasterio abstractus, ad ministerium altaris ordinatus, atque Constantinopolim apocrisiarius ab apostolica sede directus est, non tamen in terreno conuersatus palatio propositum uitae caelestis intermisit. Nam quosdam fratrum ex monasterio suo, qui eum gratia germanae caritatis ad regiam urbem secuti sunt, in tutamentum coepit obseruantiae regularis habere; uidelicet ut eorum semper exemplo, sicut ipse scribit, ad orationis placidum litus, quasi anchorae fune restringeretur, cum incessabili causarum saecularium inpulsu fluctuaret, concussamque saeculi actibus mentem inter eos cotidie per studiosae lectionis roboraret alloquium. Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus incursibus, uerum etiam ad caelestis exercitia uitae magis magisque succensus. Nam hortati sunt eum, ut librum beati Iob magnis inuolutum obscuritatibus mystica interpretatione discuteret; neque negare potuit opus, quod sibi fraternus amor multis utile futurum inponebat. Sed eundem librum, quomodo iuxta litteram intellegendus, qualiter ad Christi et ecclesiae sacramenta referendus, quo sensu unicuique fidelium sit aptandus, per XXX et V libros expositionis miranda ratione perdocuit. Quod uidelicet opus in regia quidem urbe apocrisiarius inchoauit, Romae autem iam pontifex factus expleuit. Qui cum adhuc esset regia in urbe positus, nascentem ibi nouam heresim de statu nostrae resurrectionis, cum ipso, quo exorta est, initio, iuuante se gratia catholicae ueritatis, attriuit. Siquidem Eutycius eiusdem urbis episcopus dogmatizabat corpus nostrum in illa resurrectionis gloria inpalpabile, uentis aereque subtilius esse futurum; quod ille audiens, et ratione ueritatis, et exemplo dominicae resurrectionis, probauit hoc dogma orthodoxae fidei omnimodis esse contrarium. Catholica etenim fides habet, quod corpus nostrum illa inmortalitatis gloria sublimatum subtile quidem sit per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per ueritatem naturae; iuxta exemplum dominici corporis, de quo a mortuis suscitato dicit ipse discipulis: ‘Palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere.’ In cuius adsertione fidei uenerabilis pater Gregorius in tantum contra nascentem heresim nouam laborare contendit, tanta hanc instantia, iuuante etiam piissimo imperatore Tiberio Constantino, conminuit, ut nullus exinde sit inuentus, qui eius resuscitator existeret. Alium quoque librum conposuit egregium, qui uocatur Pastoralis, in quo manifesta luce patefecit, quales ad ecclesiae regimen adsumi, qualiter ipsi rectores uiuere, qua discretione singulas quasque audientium instruere personas, et quanta consideratione propriam cotidie debeant fragilitatem pensare. Sed et omelias euangelii numero XL conposuit, quas in duobus codicibus aequa sorte distinxit. Libros etiam Dialogorum IIII fecit, in quibus, rogatu Petri diaconi sui, uirtutes sanctorum, quos in Italia clariores nosse uel audire poterat, ad exemplum uiuendi posteris collegit; ut, sicut in libris expositionum suarum, quibus sit uirtutibus insudandum, edocuit, ita etiam descriptis sanctorum miraculis, quae uirtutum earumdem sit claritas, ostenderet. Primam quoque et ultimam Ezechielis prophetae partem, quae uidebantur obscuriores, per omelias XX et duas, quantum lucis intus habeant, demonstrauit. Excepto libello responsionum, quem ad interrogationes sancti Augustini primi Anglorum gentis episcopi scripsit, ut et supra docuimus, totum ipsum libellum his inserentes historiis; libello quoque synodico, quem cum episcopis Italiae de necessariis ecclesiae causis utillimum conposuit, et familiaribus ad quosdam litteris. Quod eo magis mirum est tot eum ac tanta condere uolumina potuisse, quod omni pene iuuentutis suae tempore, ut uerbis ipsius loquar, crebris uiscerum doloribus cruciabatur, horis momentisque omnibus fracta stomachi uirtute lassescebat, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelabat. Uerum inter haec, dum sollicitus pensaret, quia scriptura teste: ‘Omnis filius, qui recipitur, flagellatur’; quo malis praesentibus durius deprimebatur, eo de aeterna certius praesumtione respirabat. Haec quidem de inmortali eius sint dicta ingenio, quod nec tanto corporis potuit dolore restingui. Nam alii quidam pontifices construendis ornandisque auro uel argento ecclesiis operam dabant, hic autem totus erga animarum lucra uacabat. Quicquid pecuniae habuerat, sedulus hoc dispergere ac dare pauperibus curabat, ut iustitia eius maneret in saeculum saeculi, et cornu eius exaltaretur in gloria; ita ut illud beati Iob ueraciter dicere posset: ‘Auris audiens beatificauit me, et oculus uidens testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem uociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me ueniebat, et cor uiduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et uestiui me, sicut uestimento et diademate, iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam, quam nesciebam, diligentissime inuestigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.’ Et paulo post: ‘Si negaui,’ inquit, ‘quod uolebant, pauperibus, et oculos uiduae exspectare feci. Si comedi bucellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Quia ab infantia mea creuit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum.’ Ad cuius pietatis et iustitiae opus pertinet etiam hoc, quod nostram gentem per praedicatores, quos huc direxit, de dentibus antiqui hostis eripiens aeternae libertatis fecit esse participem; cuius fidei et saluti congaudens, quamque digna laude commendans, ipse dicit in Expositione beati Iob: ‘Ecce lingua Brittaniae, quae nil aliud nouerat quam barbarum frendere, iam dudum in diuinis laudibus Hebreum coepit alleluia resonare. Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus seruit oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiuerant, hos pro diuina formidine sacerdotum ora simplicibus uerbis ligant, et qui cateruas pugnantium infidelis nequaquam metueret, iam nunc fidelis humilium linguas timet. Quia enim perceptis caelestibus uerbis, clarescentibus quoque miraculis, uirtus ei diuinae cognitionis infunditur, eiusdem diuinitatis terrore refrenatur, ut praue agere metuat, ac totis desideriis ad aeternitatis gratiam uenire concupiscat.’ Quibus uerbis beatus Gregorius hoc quoque declarat, quia sanctus Augustinus et socii eius non sola praedicatione uerborum, sed etiam caelestium ostensione signorum gentem Anglorum ad agnitionem ueritatis perducebant. Fecit inter alia beatus papa Gregorius, ut in ecclesiis sanctorum apostolorum Petri et Pauli super corpora eorum missae celebrarentur. Sed et in ipsa missarum celebratione tria uerba maximae perfectionis plena superadiecit: ‘Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari.’ Rexit autem ecclesiam temporibus imperatorum Mauricii et Focatis. Secundo autem eiusdem Focatis anno transiens ex hac uita, migrauit ad ueram, quae in caelis est, uitam. Sepultus uero est corpore in ecclesia beati Petri apostoli, ante secretarium, die quarto Iduum Martiarum, quandoque in ipso cum ceteris sanctae ecclesiae pastoribus resurrecturus in gloria, scriptumque in tumba ipsius epitaphium huiusmodi: Suscipe, terra, tuo corpus de corpore
sumtum, Nec silentio praetereunda opinio, quae de beato Gregorio traditione maiorum ad nos usque perlata est; qua uidelicet ex causa admonitus tam sedulam erga salutem nostrae gentis curam gesserit. Dicunt, quia die quadam cum, aduenientibus nuper mercatoribus, multa uenalia in forum fuissent conlata, multi ad emendum confluxissent, et ipsum Gregorium inter alios aduenisse, ac uidisse inter alia pueros uenales positos candidi corporis, ac uenusti uultus, capillorum quoque forma egregia. Quos cum aspiceret, interrogauit, ut aiunt, de qua regione uel terra essent adlati. Dictumque est, quia de Brittania insula, cuius incolae talis essent aspectus. Rursus interrogauit, utrum idem insulani Christiani, an paganis adhuc erroribus essent inplicati. Dictum est, quod essent pagani. At ille, intimo ex corde longa trahens suspiria: ‘Heu, pro dolor!’ inquit, ‘quod tam lucidi uultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque gratia frontispicii mentem ab interna gratia uacuam gestat!’ Rursus ergo interrogauit, quod esset uocabulum gentis illius. Responsum est, quod Angli uocarentur. At ille: ‘Bene,’ inquit; ‘nam et angelicam habent faciem, et tales angelorum in caelis decet esse coheredes. Quod habet nomen ipsa prouincia, de qua isti sunt adlati?’ Responsum est, quod Deiri uocarentur idem prouinciales. At ille: ‘Bene,’ inquit, ‘Deiri; de ira eruti, et ad misericordiam Christi uocati. Rex prouinciae illius quomodo appellatur?’ Responsum est, quod Aelli diceretur. At ille adludens ad nomen ait: ‘Alleluia, laudem Dei Creatoris illis in partibus oportet cantari.’ Accedensque ad pontificem Romanae et apostolicae sedis, nondum enim erat ipse pontifex factus, rogauit, ut genti Anglorum in Brittaniam aliquos uerbi ministros, per quos ad Christum conuerteretur, mitteret; se ipsum paratum esse in hoc opus Domino cooperante perficiendum, si tamen apostolico papae, hoc ut fieret, placeret. Quod dum perficere non posset, quia, etsi pontifex concedere illi, quod petierat, uoluit, non tamen ciues Romani, ut tam longe ab urbe secederet, potuere permittere; mox ut ipse pontificatus officio functus est, perfecit opus diu desideratum; alios quidem praedicatores mittens, sed ipse praedicationem ut fructificaret, suis exhortationibus ac precibus adiuuans. Haec iuxta opinionem, quam ab antiquis accepimus, historiae nostrae ecclesiasticae inserere oportunum duximus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |