Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
[2] INTEREA Augustinus adiutorio usus Aedilbercti regis conuocauit ad suum colloquium episcopos siue doctores proximae Brettonum prouinciae in loco, qui usque hodie lingua Anglorum Augustinaes Ãc, id est robur Augustini, in confinio Huicciorum et Occidentalium Saxonum appellatur; coepitque eis fraterna admonitione suadere, ut pace catholica secum habita communem euangelizandi gentibus pro Domino laborem susciperent. Non enim paschae diem dominicum suo tempore, sed a XIIII usque ad XX lunam obseruabant; quae computatio LXXXIIII annorum circulo continetur. Sed et alia plurima unitati ecclesiasticae contraria faciebant. Qui cum longa disputatione habita, neque precibus, neque hortamentis, neque increpationibus Augustini ac sociorum eius adsensum praebere uoluissent, sed suas potius traditiones uniuersis, quae per orbem sibi in Christo concordant, ecclesiis praeferrent, sanctus pater Augustinus hunc laboriosi ac longi certaminis finem fecit, ut diceret: ‘Obsecremus Deum, qui habitare facit unanimes in domu Patris sui, ut ipse nobis insinuare caelestibus signis dignetur, quae sequenda traditio, quibus sit uiis ad ingressum regni illius properandum. Adducatur aliquis eger, et per cuius preces fuerit curatus, huius fides et operatio Deo deuota atque omnibus sequenda credatur.’ Quod cum aduersarii, inuiti licet, concederent, adlatus est quidam de genere Anglorum, oculorum luce priuatus; qui cum oblatus Brettonum sacerdotibus nil curationis uel sanationis horum ministerio perciperet, tandem Augustinus, iusta necessitate conpulsus, flectit genua sua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, deprecans, ut uisum caeco, quem amiserat, restitueret, et per inluminationem unius hominis corporalem, in plurimorum corde fidelium spiritalis gratiam lucis accenderet. Nec mora, inluminatur caecus, ac uerus summae lucis praeco ab omnibus praedicatur Augustinus. Tum Brettones confitentur quidem intellexisse se ueram esse uiam iustitiae, quam praedicaret Augustinus; sed non se posse absque suorum consensu ac licentia priscis abdicare moribus. Unde postulabant, ut secundo synodus pluribus aduenientibus fieret. Quod cum esset statutum, uenerunt, ut perhibent, VII Brettonum episcopi et plures uiri doctissimi, maxime de nobilissimo eorum monasterio, quod uocatur lingua Anglorum Bancornaburg, cui tempore illo Dinoot abbas praefuisse narratur, qui ad praefatum ituri concilium uenerunt primo ad quendam uirum sanctum ac prudentem, qui apud eos anachoreticam ducere uitam solebat, consulentes, an ad praedicationem Augustini suas deserere traditiones deberent. Qui respondebat: ‘Si homo Dei est, sequimini illum.’ Dixerunt: ‘Et unde hoc possumus probare?’ At ille: ‘Dominus,’ inquit, ‘ait: “Tollite iugum meum super uos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde.” Si ergo Augustinus ille mitis est et humilis corde, credibile est, quia iugum Christi et ipse portet, et uobis portandum offerat; sin autem inmitis ac superbus est, constat, quia non est de Deo, neque nobis eius sermo curandus.’ Qui rursus aiebant: ‘Et unde uel hoc dinoscere ualemus?’ ‘Procurate,’ inquit, ‘ut ipse prior cum suis ad locum synodi adueniat, et, si uobis adpropinquantibus adsurrexerit, scientes, quia famulus Christi est, obtemperanter illum audite; sin autem uos spreuerit, nec coram uobis adsurgere uoluerit, cum sitis numero plures, et ipse spernatur a uobis.’ Fecerunt, ut dixerat. Factumque est, ut uenientibus illis sederet Augustinus in sella. Quod illi uidentes mox in iram conuersi sunt, eumque notantes superbiae, cunctis, quae dicebat, contradicere laborabant. Dicebat autem eis quia ‘in multis quidem nostrae consuetudini, immo uniuersalis ecclesiae contraria geritis; et tamen si in tribus his mihi obtemperare uultis, ut pascha suo tempore celebretis; ut ministerium baptizandi, quo Deo renascimur, iuxta morem sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae conpleatis; ut genti Anglorum una nobiscum uerbum Domini praedicetis; cetera, quae agitis, quamuis moribus nostris contraria, aequanimiter cuncta tolerabimus.’ At illi nil horum se facturos, neque illum pro archiepiscopo habituros esse respondebant; conferentes ad inuicem, quia ‘si modo nobis adsurgere noluit, quanto magis, si ei subdi coeperimus, iam nos pro nihilo contemnet.’ Quibus uir Domini Augustinus fertur minitans praedixisse, quia, si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum ab hostibus forent accepturi; et, si nationi Anglorum noluissent uiam uitae praedicare, per horum manus ultionem essent mortis passuri. Quod ita per omnia, ut praedixerat, diuino agente iudicio patratum est. Siquidem post haec ipse, de quo diximus, rex Anglorum fortissimus Aedilfrid collecto grandi exercitu ad ciuitatem Legionum, quae a gente Anglorum Legacaestir, a Brettonibus autem rectius Carlegion appellatur, maximam gentis perfidae stragem dedit. Cumque bellum acturus uideret sacerdotes eorum, qui ad exorandum Deum pro milite bellum agente conuenerant, seorsum in tutiore loco consistere, sciscitabatur, qui essent hi, quidue acturi illo conuenissent. Erant autem plurimi eorum de monasterio Bancor, in quo tantus fertur fuisse numerus monachorum, ut, cum in VII portiones esset cum praepositis sibi rectoribus monasterium diuisum, nulla harum portio minus quam CCCtos homines haberet, qui omnes de labore manuum suarum uiuere solebant. Horum ergo plurimi ad memoratam aciem, peracto ieiunio triduano, cum aliis orandi causa conuenerant, habentes defensorem nomine Brocmailum, qui eos intentos precibus a barbarorum gladiis protegeret. Quorum causam aduentus cum intellexisset rex Aedilfrid, ait: ‘Ergo si aduersum nos ad Deum suum clamant, profecto et ipsi, quamuis arma non ferant, contra nos pugnant, qui aduersis nos inprecationibus persequuntur.’ Itaque in hos primum arma uerti iubet, et sic ceteras nefandae militiae copias non sine magno exercitus sui damno deleuit. Exstinctos in ea pugna ferunt de his, qui ad orandum uenerant, uiros circiter mille CCtos, et solum L fuga esse lapsos. Brocmail ad primum hostium aduentum cum suis terga uertens, eos, quos defendere debuerat, inermes ac nudos ferientibus gladiis reliquit. Sicque conpletum est praesagium sancti pontificis Augustini, quamuis ipso iam multo ante tempore ad caelestia regna sublato, ut etiam temporalis interitus ultione sentirent perfidi, quod oblata sibi perpetuae salutis consilia spreuerant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |