Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
[8] CUI statim successit in pontificatum Iustus, qui erat Hrofensis ecclesiae episcopus. Illi autem ecclesiae Romanum pro se consecrauit episcopum, data sibi ordinandi episcopos auctoritate a pontifice Bonifatio, quem successorem fuisse Deusdedit supra meminimus; cuius auctoritatis ista est forma: Dilectissimo fratri Iusto Bonifatius. Quam deuote quamque etiam uigilanter pro Christi euangelio elaborauerit uestra fraternitas, non solum epistulae a uobis directae tenor, immo indulta desuper operi uestro perfectio indicauit. Nec enim omnipotens Deus aut sui nominis sacramentum, aut uestri fructum laboris deseruit, dum ipse praedicatoribus euangelii fideliter repromisit: ‘Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi.’ Quod specialiter iniuncto uobis ministerio, eius clementia demonstrauit, aperiens corda gentium ad suscipiendum praedicationis uestrae singulare mysterium. Magno enim praemio fastigiorum uestrorum delectabilem cursum bonitatis suae suffragiis inlustrauit, dum creditorum uobis talentorum fidelissimae negotiationis officiis uberem fructum inpendens ei, quod signare possetis multiplicatis generationibus, praeparauit. Hocque etiam illa uobis repensatione conlatum est, qua iniuncto ministerio iugiter persistentes laudabili patientia redemtionem gentis illius exspectastis, et uestris, ut proficerent, meritis eorum est saluatio propinata, dicente Domino: ‘Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.’ Saluati ergo estis spe patientiae et tolerantiae uirtute, ut infidelium corda naturali ac superstitioso morbo purgata, sui consequerentur misericordiam Saluatoris. Susceptis namque apicibus filii nostri Adulualdi regis, repperimus, quanta sacri eloquii eruditione eius animum ad uerae conuersionis et indubitatae fidei credulitatem fraternitas uestra perduxerit. Qua ex re de longanimitate clementiae caelestis certam adsumentes fiduciam, non solum suppositarum ei gentium plenissimam salutem, immo quoque uicinarum, uestrae praedicationis ministerio credimus subsequendam; quatinus, sicut scriptum est, consummati operis uobis merces a retributore omnium bonorum Domino tribuatur, et uere ‘per omnem terram exisse sonum eorum, et in fines orbis terrae uerba ipsorum,’ uniuersalis gentium confessio, suscepto Christianae sacramento fidei, protestetur. Pallium praeterea per latorem praesentium fraternitati tuae, benignitatis studiis inuitati, direximus, quod uidelicet tantum in sacrosanctis celebrandis mysteriis utendi licentiam imperauimus; concedentes etiam tibi ordinationes episcoporum, exigente oportunitate, Domini praeueniente misericordia, celebrare; ita ut Christi euangelium plurimorum adnuntiatione in omnibus gentibus, quae necdum conuersae sunt, dilatetur. Studeat ergo tua fraternitas hoc, quod sedis apostolicae humanitate percepit, intemerata mentis sinceritate seruare, intendens cuius rei similitudine tam praecipuum indumentum humeris tuis baiulandum susceperis. Talemque te Domini inplorata clementia exhibendum stude, ut indulti muneris praemia non cum reatitudine, sed cum commodis animarum ante tribunal summi et uenturi Iudicis repraesentes. Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |