Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
[11] AD coniugem quoque illius Aedilbergam huiusmodi litteras idem pontifex misit: Exemplar epistulae beatissimi et apostolici Bonifatii papae urbis Romae directae Aedilbergae reginae Aeduini regis. Dominae gloriosae filiae Aedilbergae reginae, Bonifatius episcopus seruus seruorum Dei. Redemptoris nostri benignitas humano generi, quod pretiosi sanguinis sui effusione a uinculis diabolicae captiuitatis eripuit, multae prouidentiae, quibus saluaretur, propinauit remedia; quatinus sui nominis agnitionem diuerso modo gentibus innotescens, Creatorem suum suscepto Christianae fidei agnoscerent sacramento. Quod equidem in uestrae gloriae sensibus caelesti conlatum munere mystica regenerationis uestrae purgatio patenter innuit. Magno ergo largitatis dominicae beneficio mens nostra gaudio exultauit, quod scintillam orthodoxae religionis in uestri dignatus est confessione succendere; ex qua re non solum gloriosi coniugis uestri, immo totius gentis subpositae uobis intellegentiam in amore sui facilius inflammaret. Didicimus namque referentibus his, qui ad nos gloriosi filii nostri Audubaldi regis laudabilem conuersionem nuntiantes peruenerunt, quod etiam uestra gloria, Christianae fidei suscepto mirabili sacramento, piis et Deo placitis iugiter operibus enitescat, ab idolorum etiam cultu seu fanorum auguriorumque inlccebris se diligenter abstineat, et ita in amore Redemtoris sui inmutilata deuotione persistens inuigilet, ut ad dilatandam Christianam fidem incessabiliter non desistat operam commodare; cumque de glorioso coniuge uestro paterna caritas sollicite perquisisset, cognouimus, quod eatenus abominandis idolis seruiens, ad suscipiendam uocem praedicatorum suam distulerit obedientiam exhibere. Qua ex re non modica nobis amaritudo congesta est, ab eo, quod pars corporis uestri ab agnitione summae et indiuiduae Trinitatis remansit extranea. Unde paternis officiis uestrae gloriosae Christianitati nostram commonitionem non distulimus conferendam; adhortantes, quatinus diuinae inspirationis inbuta subsidiis, inportune et oportune agendum non differas, ut et ipse, Saluatoris nostri Domini Iesu Christi cooperante potentia, Christianorum numero copuletur; ut perinde intemerato societatis foedere iura teneas maritalis consortii. Scriptum namque est: ‘Erunt duo in carne una.’ Quomodo ergo unitas uobis coniunctionis inesse dici poterit, si a uestrae fidei splendore, interpositis detestabilis erroris tenebris, ille remanserit alienus? Unde orationi continuae insistens a longanimitate caelestis clementiae inluminationis ipsius beneficia inpetrare non desinas; ut uidelicet, quos copulatio carnalis affectus unum quodam modo corpus exhibuisse monstratur, hos quoque unitas fidei etiam post huius uitae transitum in perpetua societate conseruet. Insiste ergo, gloriosa filia, et summis conatibus duritiam cordis ipsius religiosa diuinorum praeceptorum insinuatione mollire summopere dematura; infundens sensibus eius, quantum sit praeclarum, quod credendo suscepisti, mysterium, quantumue sit admirabile, quod renata praemium consequi meruisti. Frigiditatem cordis ipsius Sancti Spiritus adnuntiatione succende; quatinus amoto torpore perniciosissimi cultus, diuinae fidei calor eius intellegentiam tuarum adhortationum frequentatione succendat, ut profecto sacrae scripturae testimonium per te expletum indubitanter perclareat: ‘Saluabitur uir infidelis per mulierem fidelem.’ Ad hoc enim misericordiam dominicae pietatis consecuta es, ut fructum fidei creditorumque tibi beneficiorum Redemtori tuo multiplicem resignares. Quod equidem, suffragante praesidio benignitatis ipsius, ut explere ualeas, adsiduis non desistimus precibus postulare. His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione de his, quae per uos superna potentia mirabiliter in conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatinus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque diuinae propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsoluamus. Praeterea benedictionem protectoris uestri beati Petri apostolorum principis uobis direximus, id est speculum argenteum, et pectinem eboreum inauratum; quod petimus, ut eo benignitatis animo gloria uestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |