Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • 19
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[19] MISIT idem papa Honorius litteras etiam genti Scottorum, quos in obseruatione sancti paschae errasse conpererat, iuxta quod supra docuimus; sollerter exhortans, ne paucitatem suam in extremis terrae finibus constitutam, sapientiorem antiquis siue modernis, quae per orbem erant, Christi ecclesiis aestimarent; neue contra paschales computos, et decreta synodalium totius orbis pontificum aliud pascha celebrarent.

Sed et Iohannes, qui successori eiusdem Honorii Seuerino successit, cum adhuc esset electus in pontificatum, pro eodem errore corrigendo litteras eis magna auctoritate atque eruditione plenas direxit; euidenter astruens, quia dominicum paschae diem a XVa luna usque ad XXIam, quod in Nicena synodo probatum est, oportet inquiri. Necnon pro Pelagiana heresi, quam apud eos reuiuescere didicerat, cauenda ac repellenda, in eadem illos epistula admonere curauit; cuius epistulae principium est:

Dilectissimis et sanctissimis Tomiano, Columbano, Cromano, Dinnao, et Baithano episcopis; Cromano, Ernianoque, Laistrano, Scellano, et Segeno presbyteris; Sarano ceterisque doctoribus seu abbatibus Scottis, Hilarus archipresbyter et seruans locum sanctae sedis apostolicae, Iohannes diaconus et in Dei nomine electus; item Iohannes primicerius et seruans locum sanctae sedis apostolicae, et Iohannes seruus Dei, consiliarius eiusdem apostolicae sedis.

Scripta, quae perlatores ad sanctae memoriae Seuerinum papam adduxerunt, eo de hac luce migrante, reciproca responsa ad ea, quae postulata fuerant, siluerunt. Quibus reseratis, ne diu tantae quaestionis caligo indiscussa remaneret, repperimus quosdam prouinciae uestrae contra orthodoxam fidem, nouam ex ueteri heresim renouare conantes, pascha nostrum, in quo immolatus est Christus, nebulosa caligine refutantes, et XIIII luna cum Hebreis celebrare nitentes.

Quo epistulae principio manifeste declaratur, et nuperrime temporibus illis hanc apud eos heresim exortam, et non totam eorum gentem, sed quosdam in eis hac fuisse inplicitos.

Exposita autem ratione paschalis obseruantiae, ita de Pelagianis in eadem epistula subdunt:

Et hoc quoque cognouimus, quod uirus Pelagianae hereseos apud uos denuo reuiuescit; quod omnino hortamur, ut a uestris mentibus huiusmodi uenenatum superstitionis facinus auferatur. Nam qualiter ipsa quoque execranda heresis damnata est, latere uos non debet; quia non solum per istos CC annos abolita est, sed et cotidie a nobis perpetuo anathemate sepulta damnatur; et hortamur, ne, quorum arma conbusta sunt, apud uos eorum cineres suscitentur. Nam quis non execretur superbum eorum conamen et impium, dicentium posse sine peccato hominem existere ex propria uoluntate, et non ex gratia Dei? Et primum quidem blasphemiae stultiloquium est dicere esse hominem sine peccato; quod omnino non potest, nisi unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui sine peccato est conceptus et partus. Nam ceteri homines cum peccato originali nascentes testimonium praeuaricationis Adae, etiam sine actuali peccato existentes, portare noscuntur, secundum prophetam dicentem: ‘Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea.’




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License