Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
[20] AT uero Aeduini cum X et VII annis genti Anglorum simul et Brettonum gloriosissime praeesset, e quibus sex etiam ipse, ut diximus, Christi regno militauit, rebellauit aduersus eum Caedualla rex Brettonum, auxilium praebente illi Penda uiro strenuissimo de regio genere Merciorum, qui et ipse ex eo tempore gentis eiusdem regno annis XX et IIbus uaria sorte praefuit; et conserto graui proelio in campo, qui uocatur Haethfelth, occisus est Aeduini die IIII Iduum Octobrium, anno dominicae incarnationis DCXXXIII, cum esset annorum XL et VIII; eiusque totus uel interemtus uel dispersus est exercitus. In quo etiam bello ante illum unus filius eius Osfrid iuuenis bellicosus cecidit, alter Eadfrid necessitate cogente ad Pendam regem transfugit, et ab eo postmodum, regnante Osualdo, contra fidem iuris iurandi peremtus est. Quo tempore maxima est facta strages in ecclesia uel gente Nordanhymbrorum, maxime quod unus ex ducibus, a quibus acta est, paganus, alter, quia barbarus erat pagano saeuior. Siquidem Penda cum omni Merciorum gente idolis deditus, et Christiani erat nominis ignarus; at uero Caedualla, quamuis nomen et professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem muliebri, uel innocuae paruulorum parceret aetati, quin uniuersos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum prouincias debacchando peruagatus, ac totum genus Anglorum Brittaniae finibus erasurum se esse deliberans. Sed nec religioni Christianae, quae apud eos exorta erat, aliquid inpendebat honoris. Quippe cum usque hodie moris sit Brettonum, fidem religionemque Anglorum pro nihil habere, neque in aliquo eis magis communicare quam paganis. Adlatum est autem caput Aeduini regis Eburacum, et inlatum postea in ecclesiam beati apostoli Petri, quam ipse coepit, sed successor eius Osuald perfecit, ut supra docuimus, positum est in porticu sancti papae Gregorii, a cuius ipse discipulis uerbum uitae susceperat. Turbatis itaque rebus Nordanhymbrorum huius articulo cladis, cum nil alicubi praesidii nisi in fuga esse uideretur, Paulinus adsumta secum regina Aedilberge, quam pridem adduxerat, rediit Cantiam nauigio, atque ab Honorio archiepiscopo et rege Eadbaldo multum honorifice susceptus est. Uenit autem illuc duce Basso milite regis Aeduini fortissimo, habens secum Eanfledam filiam, et Uuscfrean filium Aeduini, nec non et Yffi filium Osfridi filii eius, quos postea mater metu Eadbaldi et Osualdi regum misit in Galliam nutriendos regi Daegberecto, qui erat amicus illius, ibique ambo in infantia defuncti, et iuxta honorem uel regiis pueris uel innocentibus Christi congruum in ecclesia sepulti sunt. Attulit quoque secum uasa pretiosa Aeduini regis perplura, in quibus et crucem magnam auream, et calicem aureum consecratum ad ministerium altaris, quae hactenus in ecclesia Cantiae conseruata monstrantur. Quo in tempore Hrofensis ecclesia pastorem minime habebat, eo quod Romanus praesul illius ad Honorium papam a Iusto archiepiscopo legatarius missus absortus fuerat fluctibus Italici maris; ac per hoc curam illius praefatus Paulinus inuitatione Honorii antistitis et Eadbaldi regis suscepit ac tenuit, usque dum et ipse suo tempore ad caelestia regna cum gloriosi fructu laboris ascendit. In qua ecclesia moriens pallium quoque, quod a Romano papa acceperat, reliquit. Reliquerat autem in ecclesia sua Eburaci Iacobum diaconum, uirum utique ecclesiasticum et sanctum, qui multo exhinc tempore in ecclesia manens, magnas antiquo hosti praedas docendo et baptizando eripuit; cuius nomine uicus, in quo maxime solebat habitare, iuxta Cataractam, usque hodie cognominatur. Qui, quoniam cantandi in ecclesia erat peritissimus, recuperata postmodum pacein prouincia, et crescente numero fidelium, etiam magister ecclesiasticae cantionis iuxta morem Romanorum siue Cantuariorum multis coepit existere; et ipse senex ac plenus dierum, iuxta scripturas, patrum uiam secutus est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |