Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
[16] ALIUD eiusdem patris memorabile miraculum ferunt multi, qui nosse potuerunt. Nam tempore episcopatus eius, hostilis Merciorum exercitus Penda duce Nordanhymbrorum regiones impia clade longe lateque deuastans peruenit ad urbem usque regiam, quae ex Bebbae quondam reginae uocabulo cognominatur, eamque, quia neque armis neque obsidione capere poterat, flammis absumere conatus est; discissisque uiculis, quos in uicinia urbis inuenit, aduexit illo plurimam congeriem trabium, tignorum, parietum, uirgeorum, et tecti fenei, et his urbem in magna altitudine circumdedit a parte, quae terrae est contigua, et dum uentum oportunum cerneret, inlato igne conburere urbem nisus est. Quo tempore reuerentissimus antistes Aidan in insula Farne, quae duobus ferme milibus passuum ab urbe procul abest, morabatur. Illo enim saepius secretae orationis et silentii causa secedere consuerat; denique usque hodie locum sedis illius solitariae in eadem insula solent ostendere. Qui cum uentis ferentibus globos ignis ac fumum supra muros urbis exaltari conspiceret, fertur eleuatis ad caelum oculis manibusque cum lacrimis dixisse: ‘Uide, Domine, quanta mala facit Penda.’ Quo dicto statim mutati ab urbe uenti in eos, qui accenderant, flammarum incendia retorserunt, ita ut aliquot laesi, omnes territi, inpugnare ultra urbem cessarent, quam diuinitus iuuari cognouerant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |