Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
[17] HUNC cum dies mortis egredi e corpore cogeret, conpletis annis episcopatus sui XVII erat in uilla regia non longe ab urbe, de qua praefati sumus. In hac enim habens ecclesiam et cubiculum, saepius ibidem diuerti ac manere, atque inde ad praedicandum circumquaque exire consueuerat; quod ipsum et in aliis uillis regiis facere solebat, utpote nil propriae possessionis, excepta ecclesia sua et adiacentibus agellis habens. Tetenderunt ergo ei egrotanti tentorium ad occidentalem ecclesiae partem, ita ut ipsum tentorium parieti hereret ecclesiae. Unde factum est, ut adclinis destinae, quae extrinsecus ecclesiae pro munimine erat adposita, spiritum uitae exhalaret ultimum. Obiit autem septimo decimo episcopatus sui anno, pridie Kalendarum Septembrium. Cuius corpus mox inde translatum ad insulam Lindisfarnensium, atque in cymiterio fratrum sepultum est. At interiecto tempore aliquanto, cum fabricata esset ibi basilica maior, atque in honorem beatissimi apostolorum principis dedicata, illo ossa eius translata, atque ad dexteram altaris iuxta uenerationem tanto pontifice dignam condita sunt. Successit uero ei in episcopatum Finan, et ipse illo ab Hii Scottorum insula ac monasterio destinatus, ac tempore non pauco in episcopatu permansit. Contigit autem post aliquot annos, ut Penda Merciorum rex cum hostili exercitu haec in loca perueniens, cum cuncta, quae poterat, ferro flammaque perderet, uicus quoque ille, in quo antistes obiit, una cum ecclesia memorata flammis absumeretur. Sed mirum in modum sola illa destina, cui incumbens obiit, ab ignibus circum cuncta uorantibus absumi non potuit. Quo clarescente miraculo, mox ibidem ecclesia restaurata, et haec eadem destina in munimentum est parietis, ut ante fuerat, forinsecus adposita. Rursumque peracto tempore aliquanto, euenit per culpam incuriae uicum eundem et ipsam pariter ecclesiam ignibus consumi. Sed ne tunc quidem eandem tangere flamma destinam ualebat; et cum magno utique miraculo ipsa eius foramina ingrediens, quibus aedificio erat adfixa, perederet, ipsam tamen ledere nullatenus sinebatur. Unde tertio aedificata ibi ecclesia, destinam illam non, ut antea, deforis in fulcimentum domus adposuerunt, sed intro ipsam ecclesiam in memoriam miraculi posuerunt, ubi intrantes genu flectere, ac misericordiae caelesti supplicare deberent. Constatque multos ex eo tempore gratiam sanitatis in eodem loco consecutos; quin etiam astulis ex ipsa destina excisis, et in aquam missis, plures sibi suisque langorum remedia conquisiere. Scripsi autem haec de persona et operibus uiri praefati; nequaquam in eo laudans aut eligens hoc, quod de obseruatione paschae minus perfecte sapiebat; immo hoc multum detestans, sicut in libro, quem de temporibus conposui, manifestissime probaui; sed quasi uerax historicus, simpliciter ea, quae de illo siue per illum sunt gesta, describens, et quae laude sunt digna in eius actibus laudans, atque ad utilitatem legentium memoriae commendans; studium uidelicet pacis et caritatis, continentiae et humilitatis; animum irae et auaritiae uictorem, superbiae simul et uanae gloriae contemtorem; industriam faciendi simul et docendi mandata caelestia, solertiam lectionis et uigiliarum, auctoritatem sacerdote dignam, redarguendi superbos ac potentes, pariter et infirmos consolandi, ac pauperes recreandi uel defendendi clementiam. Qui, ut breuiter multa conprehendam, quantum ab eis, qui illum nouere, didicimus, nil ex omnibus, quae in euangelicis uel apostolicis siue propheticis litteris facienda cognouerat, praetermittere, sed cuncta pro suis uiribus operibus explere curabat. Haec in praefato antistite multum conplector et amo, quia nimirum haec Deo placuisse non ambigo. Quod autem pascha non suo tempore obseruabat, uel canonicum eius tempus ignorans, uel suae gentis auctoritate ne agnitum sequeretur deuictus, non adprobo nec laudo. In quo tamen hoc adprobo, quia in celebratione sui paschae non aliud corde tenebat, uenerabatur, et praedicabat, quam quod nos; id est, redemtionem generis humani per passionem, resurrectionem, ascensionem in caelos mediatoris Dei et hominum hominis Iesu Christi. Unde et hanc non, ut quidam falso opinantur, XIIIIa luna in qualibet feria cum Iudaeis, sed die dominica semper agebat, a luna XIIIIa usque ad XXam; propter fidem uidelicet dominicae resurrectionis, quam una sabbati factam, propterque spem nostrae resurrectionis, quam eadem una sabbati, quae nunc dominica dies dicitur, ueraciter futuram cum sancta ecclesia credebat. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |