Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
[18] His temporibus regno Orientalium Anglorum, post Erpualdum Redualdi successorem, Sigberct frater eius praefuit, homo bonus ac religiosus; qui dudum in Gallia, dum inimicitias Redualdi fugiens exularet, lauacrum baptismi percepit, et patriam reuersus, ubi regno potitus est, mox ea, quae in Galliis bene disposita uidit, imitari cupiens, instituit scolam, in qua pueri litteris erudirentur; iuuante se episcopo Felice, quem de Cantia acceperat, eisque pedagogos ac magistros iuxta morem Cantuariorum praebente. Tantumque rex ille caelestis regni amator factus est, ut ad ultimum, relictis regni negotiis, et cognato suo Ecgrice commendatis, qui et antea partem eiusdem regni tenebat, intraret monasterium, quod sibi fecerat, atque accepta tonsura pro aeterno magis regno militare curaret. Quod dum multo tempore faceret, contigit gentem Merciorum duce rege Penda aduersus Orientales Anglos in bellum procedere, qui, dum se inferiores in bello hostibus conspicerent, rogauerunt Sigberctum ad confirmandum militem secum uenire in proelium. Illo nolente ac contradicente, inuitum monasterio eruentes duxerunt in certamen, sperantes minus animos militum trepidare, minus praesente duce quondam strenuissimo et eximio posse fugam meditari. Sed ipse professionis suae non inmemor, dum opimo esset uallatus exercitu, nonnisi uirgam tantum habere in manu uoluit: occisusque est una cum rege Ecgrice, et cunctus eorum, insistentibus paganis, caesus siue dispersus exercitus. Successor autem regni eorum factus est Anna filius Eni de regio genere, uir optimus, atque optimae genitor sobolis, de quibus in sequentibus suo tempore dicendum est; qui et ipse postea ab eodem pagano Merciorum duce, a quo et prodecessores eius, occisus est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |