Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
[22] EO tempore etiam Orientales Saxones fidem, quam olim, expulso Mellito antistite, abiecerant, instantia regis Osuiu receperunt. Erat enim rex eiusdem gentis Sigberct, qui post Sigberctum cognomento Paruum regnauit, amicus eiusdem Osuiu regis, qui, cum frequenter ad eum in prouinciam Nordanhymbrorum ueniret, solebat eum hortari ad intellegendum deos esse non posse, qui hominum manibus facti essent; dei creandi materiam lignum uel lapidem esse non posse, quorum recisurae uel igni absumerentur, uel in uasa quaelibet humani usus formarentur, uel certe dispectui habita foras proicerentur, et pedibus conculcata in terram uerterentur. Deum potius intellegendum maiestate inconprehensibilem, humanis oculis inuisibilem, omnipotentem, aeternum, qui caelum et terram et humanum genus creasset, regeret, et iudicaturus esset orbem in aequitate; cuius sedes aeterna non in uili et caduco metallo, sed in caelis esset credenda; meritoque intellegendum, quia omnes, qui uoluntatem eius, a quo creati sunt, discerent et facerent, aeterna ab illo praemia essent percepturi. Haec et huiusmodi multa cum rex Osuiu regi Sigbercto amicali et quasi fraterno consilio saepe inculcaret, tandem iuuante amicorum consensu credidit, et, facto cum suis consilio, cum exhortatione, fauentibus cunctis et adnuentibus fidei, baptizatus est cum eis a Finano episcopo in uilla regia, cuius supra meminimus, quae cognominatur Ad Murum. Est enim iuxta murum, quo olim Romani Brittaniam insulam praecinxere, XII milibus passuum a mari orientali secreta. Igitur rex Sigberct aeterni regni iam ciuis effectus, temporalis sui regni sedem repetiit, postulans ab Osuiu rege, ut aliquos sibi doctores daret, qui gentem suam ad fidem Christi conuerterent, ac fonte salutari abluerent. At ille mittens ad prouinciam Mediterraneorum Anglorum clamauit ad se uirum Dei Cedd, et dato illi socio altero quodam presbytero, misit praedicare uerbum genti Orientalium Saxonum. Ubi cum omnia perambulantes multam Domino ecclesiam congregassent, contigit tempore quodam eundem Cedd redire domum, ac peruenire ad ecclesiam Lindisfaronensem propter conloquium Finani episcopi. Qui ubi prosperatum ei opus euangelii conperit, fecit eum episcopum in gentem Orientalium Saxonum, uocatis ad se in ministerium ordinationis aliis duobus episcopis. Qui accepto gradu episcopatus rediit ad prouinciam, et maiore auctoritate coeptum opus explens, fecit per loca ecclesias, presbyteros et diaconos ordinauit, qui se in uerbo fidei et ministerio baptizandi adiuuarent, maxime in ciuitate, quae lingua Saxonum Ythancaestir appellatur, sed et in illa, quae Tilaburg cognominatur; quorum prior locus est in ripa PentÆ amnis, secundus in ripa Tamensis. In quibus, collecto examine famulorum Christi, disciplinam uitae regularis, in quantum rudes adhuc capere poterant, custodiri docuit. Cumque tempore non pauco in praefata prouincia, gaudente rege, congaudente uniuerso populo, uitae caelestis institutio cotidianum sumeret augmentum, contigit ipsum regem instigante omnium bonorum inimico, propinquorum suorum manu interfici. Erant autem duo germani fratres, qui hoc facinus patrarunt; qui cum interrogarentur, quare hoc facerent, nil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos fuisse et inimicos regi, quod ille nimium suis parcere soleret inimicis, et factas ab eis iniurias mox obsecrantibus placida mente dimitteret. Talis erat culpa regis, pro qua occideretur, quod euangelica praecepta deuoto corde seruaret. In qua tamen eius morte innoxia, iuxta praedictum uiri Dei, uera est eius culpa punita. Habuerat enim unus ex his, qui eum occiderunt, comitibus inlicitum coniugium; quod cum episcopus prohibere et corrigere non posset, excommunicauit eum atque omnibus, qui se audire uellent, praecepit, ne domum eius intrarent, neque de cibis illius acciperent. Contemsit autem rex praeceptum, et rogatus a comite, intrauit epulaturus domum eius. Qui cum abisset, obuiauit ei antistes. At rex intuens eum, mox tremefactus desiluit equo, ceciditque ante pedes eius, ueniam reatus postulans. Nam et episcopus pariter desiluit; sederat enim et ipse in equo. Iratus autem tetigit regem iacentem uirga, quam tenebat manu, et pontificali auctoritate protestatus: ‘Dico tibi,’ inquit, ‘quia noluisti te continere a domu perditi et damnati illius, tu in ipsa domu mori habes.’ Sed credendum est, quia talis mors uiri religiosi non solum talem culpam diluerit, sed etiam meritum eius auxerit; quia nimirum ob causam pietatis, quia propter obseruantiam mandatorum Christi contigit. Successit autem Sigbercto in regnum Suidhelm, filius Sexbaldi, qui baptizatus est ab ipso Cedde in prouincia Orientalium Anglorum, in uico regio, qui dicitur Rendlæsham, id est mansio Rendili; suscepitque eum ascendentem de fonto sancto Aediluald rex ipsius gentis Orientalium Anglorum, frater Anna regis eorundem. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |