Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Beda Venerabilis
Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS.
    • 2
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[2] PERUENIT autem Theodorus ad ecclesiam suam secundo postquam consecratus est anno, sub die VI. Kalendarum Iuniarum, dominica, et fecit in ea annos XX et unum, menses III, dies XXVI. Moxque peragrata insula tota, quaquauersum Anglorum gentes morabantur, nam et libentissime ab omnibus suscipiebatur, atque audiebatur, rectum uiuendi ordinem, ritum celebrandi paschae canonicum, per omnia comitante et cooperante Hadriano disseminabat. Isque primus erat in archiepiscopis, cui omnis Anglorum ecclesia manus dare consentiret. Et quia litteris sacris simul et saecularibus, ut diximus, abundanter ambo erant instructi, congregata discipulorum caterua, scientiae salutaris cotidie flumina inrigandis eorum cordibus emanabant; ita ut etiam metricae artis, astronomiae, et arithimeticae ecclesiasticae disciplinam inter sacrorum apicum uolumina suis auditoribus contraderent. Indicio est, quod usque hodie supersunt de eorum discipulis, qui Latinam Grecamque linguam aeque ut propriam, in qua nati sunt, norunt. Neque umquam prorsus, ex quo Brittaniam petierunt Angli, feliciora fuere tempora; dum et fortissimos Christianosque habentes reges cunctis barbaris nationibus essent terrori, et omnium uota ad nuper audita caelestis regni gaudia penderent, et quicumque lectionibus sacris cuperent erudiri, haberent in promtu magistros, qui docerent.

Sed et sonos cantandi in ecclesia, quos eatenus in Cantia tantum nouerant, ab hoc tempore per omnes Anglorum ecclesias discere coeperunt; primusque, excepto Iacobo, de quo supra diximus, cantandi magister Nordanhymbrorum ecclesiis Aeddi cognomento Stephanus fuit, inuitatus de Cantia a reuerentissimo uiro Uilfrido, qui primus inter episcopos, qui de Anglorum gente essent, catholicum uiuendi morem ecclesiis Anglorum tradere didicit.

Itaque Theodorus perlustrans uniuersa, ordinabat locis oportunis episcopos, et ea, quae minus perfecta repperit, his quoque iuuantibus corrigebat. In quibus et Ceadda episcopum cum argueret non fuisse rite consecratum, respondens ipse uoce humillima: ‘Si me,’ inquit, ‘nosti episcopatum non rite suscepisse, libenter ab officio discedo; quippe qui neque me umquam hoc esse dignum arbitrabar; sed oboedientiae causa iussus subire hoc, quamuis indignus, consensi.’ At ille audiens humilitatem responsi eius, dixit non eum episcopatum dimittere debere; sed ipse ordinationem eius denuo catholica ratione consummauit. Eo autem tempore, quo defuncto Deusdedit Doruuernensi ecclesiae episcopus quaerebatur, ordinabatur, mittebatur, Uilfrid quoque de Brittania Galliam ordinandus est missus; et quoniam ante Theodorum rediit, ipse etiam in Cantia presbyteros et diaconos, usquedum archiepiscopus ad sedem suam perueniret, ordinabat. At ipse ueniens mox in ciuitate Hrofi, ubi defuncto Damiano episcopatus iam diu cessauerat, ordinauit uirum magis ecclesiasticis disciplinis institutum, et uitae simplicitate contentum, quam in saeculi rebus strenuum cui nomen erat Putta; maxime autem modulandi in ecclesia more Romanorum, quem a discipulis beati papae Gregorii didicerat, peritum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License