Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Beda Venerabilis Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum IntraText CT - Text |
|
|
[7] IN hoc etenim monasterio plura uirtutum sunt signa patrata, quae et ad memoriam aedificationemque sequentium ab his, qui nouere, descripta habentur a multis; e quibus et nos aliqua historiae nostrae ecclesiasticae inserere curauimus. Cum tempestas saepe dictae cladis late cuncta depopulans, etiam partem monasterii huius illam, qua uiri tenebantur, inuasisset, et passim cotidie raperentur ad Dominum; sollicita mater congregationis, qua hora etiam eam monasterii partem, qua ancellarum Dei caterua a uirorum erat secreta contubernio, eadem plaga tangeret, crebrius in conuentu sororum perquirere coepit, quo loci in monasterio corpora sua poni, et cymiterium fieri uellent, cum eas eodem, quo ceteros exterminio raptari e mundo contingeret. Cumque nihil certi responsi, tametsi saepius inquirens, a sororibus accepisset, accepit ipsa cum omnibus certissimum supernae prouisionis responsum. Cum enim nocte quadam, expletis matutinae laudis psalmodiis, egressae de oratorio famulae Christi, ad sepulchra fratrum, qui eas ex hac luce praecesserant, solitas Domino laudes decantarent, ecce subito lux emissa caelitus, ueluti linteum magnum, uenit super omnes, tantoque eas stupore perculit, ut etiam canticum, quod canebant, tremefactae intermitterent. Ipse autem splendor emissae lucis, in cuius conparatione sol meridianus uideri posset obscurus, non multo post illo eleuatus de loco, in meridianum monasterii, hoc est ad occidentem oratorii, secessit, ibique aliquandiu remoratus, et ea loca operiens, sic uidentibus cunctis ad caeli se alta subduxit; ut nulli esset dubium, quin ipsa lux, quae animas famularum Christi esset ductura uel susceptura in caelis, etiam corporibus earum locum, in quo requietura, et diem resurrectionis essent expectatura, monstraret. Cuius radius lucis tantus extitit, ut quidam de fratribus senior, qui ipsa hora in oratorio eorum cum alio iuniore positus fuerat, referret mane, quod ingressi per rimas ostiorum uel fenestrarum radii lucis, omnem diurni luminis uiderentur superare fulgorem. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |